<s 1> [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis incedentibus inter christianos nunc vertitur questio quam summam tibi exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo [b] opus [/b] et cuiusmodi desideras manifesta discipulus discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo igitur firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi virtutes quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primus de hereticis secundus de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertius de gestis circa fidem orthodoxam volo vactari
<s 10> totum vero opus dyalogum censio appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo enim te interrogare et michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo persona recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit velis michi nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam quoque minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moneor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina extimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium cogem id est captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare nolo auctoritate moveri sed quid in me possunt rationes et auctoritates quas quis adduceret aut meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie anime passiones ob inquisitione hoc est veritatis humanum impediunt ymmo pervertunt iudicium si scientiam tuam et etiam nomen occultare volueris ne amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis est alicuius sententie auctor sed quid dicitur attendentes remotis zeli oculis scribenda respiciant insistant sincerius indagare veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod nec magis abscondas cum de personis loqueris earum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarum dominum vel fratrem michaelem generalem fratrum minorum m fratrem geraldum othonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregas in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quam scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi et reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam manifestare cures nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti non licet ex causa tacere veritatem 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis acceleres inchoare materiam in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que autem heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter considerat quis errans inter hereticos est computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defendentibus et recipientibus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedat tuum erit incipere 
<s 37> quod igitur tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam actione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod hoc verbum diffinire plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que est assertio catholica et que heretica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> similiter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam opinio est quod ad canonistas spectet principaliter [b] que [/b] etiam assertio est catholica et que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatorum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> ergo etc 
<s 51> secunda ratio est est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire cui fides quantum ad credibilia principalia adhibentur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie ergo probo minorem quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem esse ecclesie auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio crederem inquit nisi auctoritas compulisset 
<s 54> igitur 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda etc cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc pertinet ad summum pontificem qui est auctor scientie canonistarum
<s 58> igitur ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica debeat reputari 
<s 59> [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos pertinet non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine simpliciter diffinire que assertio catholica et que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theorice est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversa heretica esse dignoscitur si enim assertio aliqua quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis propterea erronea vel iniqua possit haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> igitur ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe pertinet principaliter diffinire que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectant que in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad veram fidei in eorum scientia poterit reperiri [m] nisi quod a theologia [/m] recipiunt
<s 69> igitur ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia inferior et superior tractare noscuntur habet scientia superior principaliter iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo tractant
<s 72> igitur ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinire et per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractare pertinet etc
<s 74> huiusmodi est scientia theologia non canonistarum
<s 75> igitur talis diffinitio ad theologos principalius dignoscitur pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt et occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio etc
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli iesu christi tanquam theologi veritates catholicas approbaverunt probaverunt et occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad thimotheum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit et
<s 80> prima ad thimotheum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere et abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> igitur ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alie scientia cedunt principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica etc
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut patet ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solus et c quis nesciat et c neque colligitur
<s 85> igitur evidenter ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio talis est
<s 87> ad tractatores huius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed solum ex divina inspiratione teste petro qui in prima canonica sua ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei omnes 
<s 89> propter quod docet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam non est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allegata est aliquando prophetia
<s 91> igitur ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe fata cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 3 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit super hoc apponat super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie huius libri auferat deus partem huius vite et de civitate sancta de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec auferendum ex ea
<s 98> igitur ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc igitur considera que probabiliter tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribuas occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potes quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quamquam petitio mea ex vi vocis insinuet tamen nullo modo volebat ut quid in mente habeas indices sed petere intendebam ut responsiones aliorum scilicet que cogitari possunt ab illis recitares nullatenus exprimenda an eas rationales vel irrationales putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo petitionem tuam concipio facio quod hortaris
<s 110> in primis autem nolo te scire volo quod auctores theologi moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorent
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri acutissimi in scientia morali naturali et theologia fuerunt nec tamen per naturam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliquid scripsissent
<s 113> cum igitur canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum istorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et qui non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes igitur prefatas accede 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum secundum tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes ad theologiam non ad scientiam canonistarum pertineri principaliter de approbatione veritatum theologicarum et catholicarum et de reprobatione heresum dampnare tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit verum approbat illud dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis capitulo primo
<s 122> assertio igitur veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum igitur per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio heresum principaliter ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista ratio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertineret ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis [b] autem [/b] libris et in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice asserantur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates catholicas approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum vero scientia catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quia ad theologiam hoc principaliter et universaliter pertinere noscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis est credendum theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus quarum quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie sacre
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro tota multitudine speciali cardinalium et pape aliquando pro tota aggregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam aggregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur dist 11 c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem canonem ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet ipsorum serie et tot ipsorum assertione et consensione firmatur sibi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probat ratio est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio sit aliqualiter dubium et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> expedit tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum est maius sua parte
<s 145> ecclesia igitur hoc modo dicto maioris est auctoritatis quam evangelista cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonis non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa et habetur 27 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aliquis aperte vel dominus vel eius discipuli vel eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed postquam quod predicatum est potius usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed errare magis convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem condere non potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem ait deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec contra prophetas nec contra sanctorum patrum constituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium est dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis canonibus in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c neque et ex dist 2 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et 2 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum fuisset enarrare seu recitare hoc idem asserunt manifeste et propter eandem rationem dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam evangelium sanctum quia multitudo gentium viventium et non est maioris auctoritais evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem michi videtur quod responsionem totalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes literarum habere notitiam et in sacris canonibus debet esse peritus et non symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> etiam in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex illa ratione concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo vel aliis legem imponendo que assertio inter catholicas et que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice an heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste diffiniunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vel catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt pertineat principaliter diffinitio sepe dicta 
<s 166> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer quia dictum huiusmodi nullam videtur habere rationem probabilem
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel aliquos accusare conantur libellos accusationis responsionis et appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare 
<s 172> quod ideo ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica que vero heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio catholica et que heretica est censenda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicio modum defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum illud est dinoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabricata ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et accusatus voluerit se nisus defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti que edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus contingit in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis actionis responsionis et appellationis ad iuristas habere recursum sed
<s 179> constat quod sepe iuris periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam suam vel artem cum de omnibus artem repeated a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendum in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce incertitudinem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem pone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticalem discernere cum tamen michi videantur falcem suam 
<s 185> in messem alienum mittere si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis que de hereticalibus eloquuntur interrogare queant dic michi queso a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati ad eorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur contrarie opiniones
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuristarum inseruntur sed etiam ita clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat prius iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris horum traduntur quam alii
<s 191> ideo ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet determinare et iudicare 
<s 192> item pro illa opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quod ad nos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores huius scientie que ipsa considerant igitur ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos igitur principaliter spectat de intellectu eorum discernere 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> sed et profundiorem intellectum et maiorem evidentiam de multis oportet theologos habere si perfecti fuerint
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minus commendant memorie
<s 200> quidam autem animali predicti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt 
<s 201> profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem theologi tardius licet profundius tamen magno labore et studio pervenerint
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali et in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertinent ea que habentur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem istorum dicunt isti esse notandum dicendum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus ie biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et constitutionibus ac diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam principia catholica explicantur et declarantur [b] tamen [/b] sunt in illis in quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus est in pluribus aliis capitulis
<s 204> quedam vero principia moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt prius positiva ex humana dependentia voluntate hec autem pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam tam quantum ad intellectum theologi si fuerunt perfecti canonistas excedant licet numquam oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 3 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad principia moralia que nulla possunt ratione sed universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia morali instructos et perfectos in scientia naturali quomodo
<s 209> de illis que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed theologi tamen profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet ad eos de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem principia positiva et que ex tam poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter accedo quia quantum ad illa que dicit de theologis et legibus et imperialibus ac pure moralibus ac naturalis videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonum solum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullius enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione sic et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in inferiori scientia subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> igitur de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam si fuerit aliquid inique statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que numerari possunt in iuris canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera moralis philosophia
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quoniam ecclesiastica certitudo et consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati divine scripture quam iuris naturalis quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali reperitur cedit si enim inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria omnimode est probanda
<s 229> igitur si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et vera philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> hec autem ratio confirmatur auctoritate beati cypriani que ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et veritatis
<s 232> nam consuetudo et vetustas veritati contraria error est 
<s 233> ex qua veritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c si consuetudinem et c tempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in morali philosophia est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur quod omnis scientia ecclesiastica si veritati fuerit contraria debet respui et condemnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c dignitate vero iustitie et prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim in moralibus accepta sunt vel in scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquide igitur apparet quod consuetudo naturali iuri 
<s 238> cedit multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ait autem igitur in naturali iure cum nichil aliud precipiatur quam quod debet prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam in divinis legibus invenitur divine vero leges in natura consistunt patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur contraria probantur eiusdem est naturali iuri inveniuntur adversari 
<s 240> unde quecunque divine voluntati vel canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem ius naturale preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter ut apparet quod quecunque continentur in iure canonico theologie vel iure naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali continentur eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 c his quod que in iure canonico invenirentur contraria per alteram dictarum scientiarum essent penitus improbanda
<s 242> igitur et utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste que principiis certioribus dignioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis cum suis emulis qui papam et cardinales corrumperant accusatus cogeretur consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi inter omnes mundi clericos reputato hanc consuetudinem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut reputabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata et pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis ipsum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse sit principia et radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus qui est magnus philosophus multa certius profundius et clarius iudicat de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat ante sententiam et memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus condemnandi
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti non puto omnino irrationabilem ut arbitrabar videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem quam contra eam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores ennarare 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui nullam originem et ordinem scientiarum noverunt
<s 255> autem enim quod quemadmodum aliquis iudicat bene de mechanicis et aliis que tamen fere nescit multi qui pingere scribere arma naves et aliqua artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractantes causas et principia istorum que in istis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam iste scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure traduntur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod responsio concludit de scientia solummodo que non est alteri subordinata vel subalternata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia superior principaliter sicut de fabrifactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro politicorum fit mentio et de scientia cuius principia in superiori scientia traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum videtur suo colore carere quia scientia canonistarum a theologia accipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de actu qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis posses querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi potest apparet per predicta 
<s 262> magister considera quod si predictam materiam exquirentius indagares ad multas assertiones quas aliquando facillimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum anxerit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si omnia illa que vellem in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti ponem librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem prememoratam accede
<s 267> sepe audivi quod assertio hereticalis est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere et ad alios quis hereticus et quis catholicus est censendus et que assertio catholica et que hereticalis discernere
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste tenere videntur quod ad eos spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad alios principaliter spectat diiudicare hereticos et inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis de intentione considerant
<s 273> huiusmodi non sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem raro de hereticis fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad timotheum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas pertinet principaliter hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat an quis reputari hereticus et quis catholicus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat convincere aliquem esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex igitur ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones habet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter super hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est hereticus habendus nisi qui in heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio inter hereses est numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari spectat distinguere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis principaliter et quis non particulariter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos diffinire quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam igitur canoniste a theologis dissentire videntur dicentes quod ad theologiam principaliter non pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui corrigendus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> a quo igitur spectat quomodo errantes corrigi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debent contra errantes procedere quia ad theologos minime spectant
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus et interrogationibus examinationibus hereticorum et de aliis spectat ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscere
<s 293> igitur ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium ut innuit et habetur dist 3 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquid contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem in hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> igitur ad ipsos principaliter spectat scire quis est contumax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est ad quem pertinet alicuius criminis punitio ad eumdem pertinet eiusdem criminis puniendi cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter pertinet quomodo pertinacia debeat quis puniri
<s 301> igitur ad eosdem spectat principaliter quis est pertinax iudicare 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo tanquam de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia canonistarum nam idem est iudex veri et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria igitur
<s 312> ad theologos principaliter pertinet considerare de 
<s 313> pravitate et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia cognoscit per causas superioris et per prima principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit inferior igitur ad theologiam principalius spectat etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret canonum scientia est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eodem patet aperte cum apostolus ad timotheum 3 doceat hereticum dimittendum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo igitur dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondetur quod licet de nomine pertinacia vel pertinax nullam in evangelio mentionem reperias tamen de re significata fecit christus sepe mentionem vel sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 3 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in suis erroribus pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi ostendit quia per operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam et pertinaciam iudeorum indicans in communitate cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo vel placet michi ista assertio secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes duas contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi magis debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio oriretur ad theologos videtur applicandus et universalia ad particularia profundius et certius iudicare licet forte investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi ad notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuit respondere et subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> similes autem modos [m] convincendi [/m] hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> tamen et quantum ad ad multos alios modos convincendi de pertinacia spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> [m] magister nemo convincitur auctoritate iudicii extra iudicium [/m] vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia propter evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius opinionis 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium reprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defendere seu defensare de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent [b] in [/b] pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non econtra nec omnis pertinacia est sub vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutarentur quia sepe scientia superior de universalibus et scientia inferior de particularibus tractant
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis et specialis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non pertinet principaliter scire profunde quis sit hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monente et opera aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius et certius errantes pertinaciter deprehendunt quemadmodum suspensuri fures melius sciunt quam iudices quomodo deberent suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent disserere qua poena secundum iura canonica oportet hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet contra hereticos formandi sunt libelli accusatorii et alii quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere aut sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine illo raro mentio fiat tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa quomodo quis sit habendus hereticus quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua poena feriri debeant declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur scripture sacre non essent aliqualiter tollerande explicit liber primus 

