<s 1> incipit dyalogus venerabilis inceptoris fratris gwellimi okam ordinis fratrum minorum nationis anglicorum magistrum [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desulis infestare
<s 3> quamvis ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum fieri postulas importune
<s 4> nam et de controversia que super fide catholica et multis incidentalibus inter christianos nunc vertitur nescio quam summam tibi componam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam importunitatem fuerim frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale igitur opus et quomodo editum desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo enim firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi et tertium de gestis circa fidem altricantium orthodoxam volo notari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi nullatenus velis indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discussurus tuam quoque minime pretermittas que tamen sit tua nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quod tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare tua nolo auctoritate moveri sed quid in me possent rationes et auctoritates quas adduces ac meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplexentur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis aut cuius sententie fuerit actor attendentes rectioribus oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagini veritatis 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarum dominum l fratrem michaelem de cesena quondam generalem fratrem minorum fratrem m et fratrem giraldum nunc generalem dictorum fratrum fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem hoc opus specialiter efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondas michi prebens materiam opinandi ad quod reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam licet veritatem ex causa tacere 
<s 28> tractatum igitur primum de hereticis acceleres inchoare quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones catholice et que heretice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractat de credentibus fautoribus defensoribus et receptatoribus hereticorum magister [com] no chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut videtur quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que flagitas servare curabo
<s 36> porro cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem factam respondetur quod verbum diffiniendi habet plures significationes de quibus due videntur ad propositum pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que heretica assertio et que catholica est censenda ad summum spectat pontificem et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis eorum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro quo tribus rationibus videntur moveri posse quarum prima est
<s 48> ad illam scientiam spectat principaliter discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de probatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> ergo etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientia quam theologie quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi auctoritas ecclesie me compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda quam ad theologiam 
<s 55> tertia ratio est hec
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica et que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite distinguere
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica debeat reputari 
<s 59> magister [com] no chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos non per modum diffinitionis authentice spectat sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem spectantia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus nituntur confirmare quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie tractatores propter quam solum dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 63> sed propter theologiam solummodo est quecunque assertio est catholica vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim sola assertio que est consona que est consona theologie est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio cuiuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum vel etiam legibus imperatorum inveniretur adversa et theologie nullatenus obviaret quamvis pro falsa erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda huiusmodi autem est scientia theologie non scientia canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia reperiuntur in theologia explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in earum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologiam talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractant
<s 72> ergo ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos pertinet principalius diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta est ratio hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractare approbantur principalius spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda non ad illam in qua pauce veritates catholice explicite approbantur
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos principaliter noscitur pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt et hereses dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones ederentur apostoli aliique discipuli christi tanquam veri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticas et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem docuit vitandum
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 asserit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione a fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos talia pertinet principaliter diffinire 
<s 82> sexta ratio est
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad ea que fidei sunt omnia alia scientia cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi autem est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solis et c quis nesciat et c noli et c neque colligitur evidenter
<s 85> ergo ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus est deus a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis est autem theologia quia scriptores scripture divine nisi penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui catholica secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quia prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologiam pertinet principaliter diffinitio sepedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe dicta cui non licet aliquid addere vel auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait non addas quicquam verbis illius et arguaris et inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit adhuc apponet super illum deus plagas scriptas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos tractatores scripture divine principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica queve heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adduces michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa videtur michi consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam satisfacere michi ipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quod de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis quod ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod scire desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid in mente habeas intimares sed petere intenderam ut responsiones aliquorum que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipiam faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces et deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri eruditissimi in scientia rationali morali et theologia fuerunt nec ipsam naturam absque predictis scientiis canones tam certe quam profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo condemnandos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue que ex theologia vel naturali ratione accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso nullatenus hic immoreris quia forte postea de illa materia questionem habebo sed
<s 116> ad rationes ergo prefatas accedas 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est approbatio veritatis
<s 121> et reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis dist primo
<s 122> assertio ergo catholicarum veritatum per quandam consequentiam est improbatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio catholicarum veritatum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod tantum ad eam pertineant 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones et epistole summorum pontificum licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice assignantur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates catholicas approbare et aliquas hereses reprobare licet paucas
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen nihilominus secundario ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum autem scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare hec ad theologiam principaliter et universaliter ad canonistarum vero scientiam secundario quodammodo et particulariter pertinere noscuntur 
<s 133> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare secundam rationem pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alteri scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut a nonnullis dicitur frequenter a multis contra intellectum beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in variis locis accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem fidelium catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque in hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum confessione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accepit augustinus nomen ecclesie cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens per eam probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam sancto evangelio
<s 144> concedunt tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia igitur que maioris est auctoritatis quam evangelista est ista ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est mirum si auctoritas est maior totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multum minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quod inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod nullam legem nequaquam condere potest sed ipsum obligatur defendere usque ad animam et sanguinem
<s 153> contra quod si novam legem dare proponeret presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his papa fabianus concordat quod ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium statuere presumit et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solus et c quis nesciat et c noli et c neque et ex dist 11 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et ex causa 11 q 3 c is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asseruerunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortalium viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem michi videtur quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad rationem tertiam respondent 
<s 161> magister respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et assensu concilii generalis
<s 162> sed in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione potest concludi quod ad theologos spectat principaliter diffinire docendo non legem aliis imponendo que assertio inter catholicas queve inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste discernunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si volunt ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus aliqualiter opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi principaliter pertineat diffinitio sepe dicta 
<s 166> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt tamen investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos pertinere dinoscitur 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer miror quod dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertiones allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quod theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis et appellationis et huiusmodi componere nesciunt sed ad canonistas eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud est enim discernere que assertio catholica queve heretica est censenda alium est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum in iudico defendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum aliquem voluerit in iudicio accusare et si accusatus se nisus fuerit defensare quomodo libelli accusationis responsionis et appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristam pertinet discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni sunt artificialiter facti qui aliter que edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam et artem cum de omnibus huiusmodi contingit in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debeant secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum tamen michi videatur falcem suam mittere 
<s 185> in messem alienam si absque theologia attemptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus eloquuntur intelligere queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu istorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius vel profundius pertinet illorum intellectum agnoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus eorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum bonus est iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum pertinet principaliter iudicare 
<s 192> iterum pro ista opinione alia ratio potest induci
<s 193> quia ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu illorum discernere 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulla vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie rationalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum labore magno et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia rationali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus ac diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis in quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione divelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 14 c sicut quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod in theologicis libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet nonnumquam non oporteret theologum illorum verborum habere memoriam 
<s 207> que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis aliis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum vero ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia rationali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed licet ad alios profundius que per priora principalia licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem que pure sunt positiva et ex causa poterunt variari canoniste magis memoraliter retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus universalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris solummodo canonistarum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non noverit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinent iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliquid fuerit inique statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem respectu particularium agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> ergo de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam apertam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio canonica non est maioris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture quam ratione naturale quod non in lege et in evangelio sed in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque ecclesiastica constitutio alteri predictarum scientiarum convicta fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hec ratio confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo autem consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c si consuetudinem et c qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in philosophia morali sive in theologia est penitus postponenda
<s 234> ex hoc sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 para dignitate ait dignitate vero ius naturale similiter prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moribus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuit adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 8 c 1 ait liquido igitur apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur
<s 239> et para ultimo ait cum in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vetetur quam quod deus perhibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud asserit quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistant patet quia quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico theologia vel iure naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur 6 dist para hiis ita respondetur continetur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus et dignioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loqueris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarto die respondit ad omnia obiecta legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam sententiam indissolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerunt allegata pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse fecit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus qui et magnus philosophus multo certius clarius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat omnino memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus condemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate tacere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius defensores respondeant enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui naturam originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis iudicat optime de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma et naves et alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractatores causas et principia illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam ille scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis que cognoscit principia scientie subalternate certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate et etiam principiis quam habens tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia precipit superior sicut est de frenofactiva respectu equestris et de illis qui architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro physicorum fit mentio et de scientia huius cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusatione c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus veteris et novi testamenti processerunt postea canonice sanctiones discipulus 
<s 260> quamvis ergo de istis possem multa querere quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem ut in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi potest per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitus indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasses posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum angit si tibi placet propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa praedicta omnia que volvo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica iudicare et ad alios quis hereticus et quis hereticus censendus discernere
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principaliter spectat diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et per magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem de hereticis raro fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet discernere hereticos ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit effectus hereticus debet secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen sibi fuerit tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia est plectendus
<s 280> iudex vero ecclesiasticus si quis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est hereticus nisi qui heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam que adhesio debet pertinax estimari principaliter spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videbatur probabile quod ad theologos pertinet principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet si aliquis pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos pertineat principaliter inter hereticos et orthodoxos distinguere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter spectat iudicare quis est pertinax reputandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos spectat principaliter discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste autem non theologi de accusationibus denunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit ut habetur 22 dist c non licuit et beatus augustinus ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attenditur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis aut obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem primo supponunt ad hoc ut quis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia quis debeat puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos pertinet scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum est tale
<s 306> ad theologos principaliter tractare pertinet de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe committitur in deum
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> motivum secundum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero pertinet principaliter considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem spectat considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam ad inferiorem quia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia canonistarum ergo ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonistarum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 c docebat hereticum devitandum ii et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in evangelio de pertinacia non habetur mentio
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re signata sepe fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 3 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem eis peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos in suis erroribus pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam pertinacie iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt vel renuerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus michi placet ista assertio secunda et ideo indica quomodo ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debent scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet de tali modo si inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos applicando theologica et universalia ad particularia spectaret profundius et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuerit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos de pertinacia pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi quia correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifeste
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem reprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia stricte accepto vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad talem iudicem non spectat principaliter scire quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete operum aliquorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerant quomodo pertinaces in errorem contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istas assertiones que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum habent disserere qua poena secundum iura canonica oporteat hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos procedendum iudicialiter quomodo scilicet formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hac valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine isto raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus effecerunt de quibus in libris canonistarum plura inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie que in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua poena debeat feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum quin principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sunt adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur sacre scripture non essent aliqualiter tollerande etc explicit liber primus 

