<s 1> [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quod tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis aliis incidentibus inter christianos nunc vertitur questio quam summam tibi exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter importunitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale igitur opus et cuiusmodi vel qualiter editum desideras manifesta [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo igitur firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum erit de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis contra fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim te ut per interrogationem et [m] per [/m] fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumes
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam quoque minimam pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quod tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium cogerem captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare tua volo auctoritate moveri sed quod in me poscit rationes et auctoritates queo advertere aut iudicatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si scientiam vel sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectentur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis aut cuius sententie fuerit auctor sed quod dicitur attendentes remotioribus oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagare veritatem 
<s 21>propter quam rationem etiam in hoc opere quod de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis eorum loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bannatis dominum vero fratrem michaelem generalem fratrum minorum fratrem m fratrem gerardum odonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem hoc opus specialiter exflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita quod aliquando habeam occasionem suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina noscatur
<s 26> quia vero a me quem scis eiusdem summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam licet veritatem tacere 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis inchoare accleres quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter distinguere que assertiones catholice que autem heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si fiat hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciam voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedat tuum erit incipere 
<s 37> quod igitur tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurimum in primis dixi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures valet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire ratione officii seu auctoritate et sic diffinire que assertio catholica que heretica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questionem diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis eorum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica et que heretica pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam spectat principaliter discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad istam scientiam spectat diffinire cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie igitur probo minorem quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi ecclesie auctoritas compulisset 
<s 54> igitur ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica et que etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica et que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> igitur ad scientiam canonistarum et per consequens ad canonistas principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur assertio quecunque catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica est reputanda vel heretica nuncupanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis per falsa erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> igitur ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda scientia theologie non canonistarum 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie et non canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram pertinentia seu spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> igitur ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia inferior et superior tractare noscantur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum aliquo modo pertractant
<s 72> igitur ad theologiam principalius pertinet de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica sit censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad istius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractantur approbantur principalius spectat discernere que assertio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates theologice explicite pertractantur
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce veritates theologice sub forma propria pertractantur
<s 75> igitur talis diffinitio ad theologos principaliter noscitur pertinere
<s 76>
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores istius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticabiles sive hereticas et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli christi tanquam veri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem evitandum docuit et
<s 80> prima ad titum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> igitur ad theologiam et per consequens ad theologos pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores istius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit per modum doctrine principaliter pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quis nesciat et c nobis et c neque colligitur
<s 85> igitur evidenter ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste petro qui in secunda canonica sua c 1 spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut docet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> modo enim voluntate humana allata est prophetia
<s 91> igitur ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad istius scientie tractatores principaliter pertinet diffinitio ante dicta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est theologia moyse in persona domini dicentis deuteronomio c 4 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbi illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliud ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hoc apponet deus super eum plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> igitur ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que vero heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc igitur considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribuas occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima parte nesciam respondere nec satisfacere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quod de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem petis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuat nullo modo volebam quod quid in mente habeas indices determinate sed intendebam petere ut responsiones aliorum vel que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum dictatores canonum viri eruditissimi acutissimi in scientia naturali morali et theologia fuerunt nec per naturam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum igitur canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes igitur prefatas accedas 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed voluntatem tuam sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio igitur veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decreto capitulo primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum igitur per theologiam principaliter veritates catholice asserentur sequitur quod assertio catholicarum veritatum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineant 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi probabilis satis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones et epistole summorum pontificum 
<s 127> per que veritates catholice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed ad scientiam canonistarum aliquas veritates catholicas licet approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quia licet principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant tamen secundario nihilominus pertinent ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum vero scientia catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare hoc ad theologiam principaliter et universaliter pertinere noscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et principaliter tantum 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus aliarum scientiarum quarumcunque ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt aliqui sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando autem accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collectio clericorum aliquando pro toto collectio omnium clericorum aliquando pro aliqua speciali multitudine cleri et pape aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam accepit beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum assertione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asseruit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum romano pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens per eam probari non potest quod maior fides exhibenda sit sit adhibenda sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedit tamen quod magis est credendum ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum est maius sua parte
<s 145> ecclesia igitur que maioris est auctoritatis quam evangelista est ista ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidem ait sciendum vero summopere quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero dominus aperte vel eius discipuli apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predictum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niterentur non sententiam dare sed magis errare convincerentur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat ut habetur 2 q 3 c qui omnipotentem ait qui deum omnipotentem metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos vel prophetas vel sanctorum patrum instituta agere ullo modo aliquid consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solus et c quis nescait et c noli et c neque et ex dist 2 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut 25 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc in vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit evangelista quia multitudo viventium sanctum evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam secundam rationem michi videtur quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse expertus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> et in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione concludi potest quod ad theologiam spectat principaliter docendo diffinire non legem aliis imponendo que assertio inter catholicas que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus discernunt canoniste an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe fata 
<s 166> [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim aliquos canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel que heretica sit censenda 
<s 173> discipulus ista responsio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio est catholica queve heretica est censenda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrifacta ab aliis et aliud est scire si aliquod de aliquo predictorum voluerit in iudicio accusare et accusatus se nisus fuerit excusare et defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum pertinere dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristam discernere quod aurum est verum et quod falsum qui panni artificialiter sunt facti et qui aliter que edificia sunt utilia quibuscumque et que inutilia et 
<s 177> ut breviter concludam de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent iuriste principaliter discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi vel defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticalem discernere cum tamen michi videantur falcem suam 
<s 185> in messem mittere alienam si hoc absque theologia acceptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus eloquuntur intelligi queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu illorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste autem sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam ista clarius et magis profunde et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis cognoscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> igitur ad ipsos de intellectu eorum pertinet principaliter iudicare 
<s 192> item pro ista opinione alia ratio posset adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat igitur ad nullos magis spectat notitia eorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos igitur principaliter spectat de intellectu istorum discernere 
<s 195> [com] no chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum oportet theologos habere si perfecti fuerint
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidem autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quam theologi tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que habentur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium sanctorum theologorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis in quibus hereses dampnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 sicut quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologos illorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari sed universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et in scientia perfectos naturali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alia et ad theologiam profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa vero que pure positiva sunt et que ex causa poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus et puris moralibus ac naturalibus ac naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes apparentes alique valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur et
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius potest et profundius iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa alia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> igitur de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare per quam si fuerit aliquid inique statutum debet omnimode reprobari et contra quam nichil valet in particulari ordinari vel statui 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que numerari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture divine quam etiam iuri naturali quod non solum in lege et evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> igitur si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum fuerit probata adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hec ratio confirmatur auctoritate cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate que veritati contraria vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione 8 ponuntur c veritate et c secundum consuetudinem et c qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in morali philosophia est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur etiam quod omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c dignitate ait dignitate vero ius naturale prevalet similiter consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moribus accepta sunt vel in scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquide igitur apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem consuetudo naturali iuri postponitur multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ubi ait cum igitur in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vitetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges in illa consistant patet quod quecunque divine voluntati seu scripture canonice contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed in philosophia morali etiam eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 c his continetur invenirentur contraria per alteram dictarum scientiarum esset penitus reprobanda
<s 242> igitur utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis dignioribus certioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnis iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii insolubiliter ut putabant suam intentionem fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerunt allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut fere cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum philosophum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui est magnus philosophus multo certius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat memoriam omnino quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti et sic finitur capitulum 
<s 250> [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt omnino seu penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigisti qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est istorum qui veram originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis que tamen nescit facere sicut multi qui pingere et scribere arma et naves ac alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractantes principia et causas illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam alie scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate et principiis quam habentes tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subordinata nec subalternata nam ut evidenter conspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non ceperunt cupio ut in hoc opere in quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficient nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas potest responderi per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquirentius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum anxerit si placet tibi propone 
<s 264> [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa omnia predicta que volvo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut petisti librum maximum faceremus et
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> audivi sepe quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen ipse inter hereticos minime reputatur
<s 268> ex quibus videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica est iudicare et ad alios quis hereticus et quis catholicus est censendus discernere
<s 269> quare breviter interrogo an ad theologos vel canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis satis diffuse sepe tractatur
<s 276> in theologia vero de hereticis fit mentio raro
<s 277> unde et nomen heretici solum in uno loco biblie et ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem dictam reputant omnino falsam dicunt enim quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit puniendus
<s 280> iudex igitur ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> qui autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi quia pertinaci animositate heresi adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat distinguere
<s 283> igitur etc 
<s 284> [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica et que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos discernere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus et non ad theologiam ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos igitur spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos spectat principaliter discernere qui est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati contra errantes debeant procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> igitur ad canonistas principaliter pertinet scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium ut habetur dist 15 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non respondentis aut obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis vel respectu non venientis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et de hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> igitur ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> igitur ad eosdem spectat principaliter scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eorum 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologiam spectat principaliter scire quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que immediate committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> igitur ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex veri et obliqui sed 
<s 311> fides et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero pertinet principaliter determinare de fide sive considerare
<s 313> igitur ad eosdem pertinet considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principaliter spectat ad scientiam superiorem quam ad inferiorem quia inferior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat tam theologia quam scientia canonistarum igitur cum theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit scientia inferior sequitur quod ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod scientia canonistarum consideret de pertinacia hoc est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia considerat de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum hominum dividendum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo igitur dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio non fiat tamen de re significata fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 3 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces qui sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam et pertinaciam iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum ad hoc ego intelligo plus placet michi ista assertio secunda et ideo michi indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet theologi debeant principaliter scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos videretur applicanda universalia ad particularia profundius spectare et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt iudicem ordinarium puta si errans citatus venire ad iudicium recusaret si veniens respuerit respondere si subtiliter fugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per rei evidentiam ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent de pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia reputanda stricte accepto vocabulo contumacie et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerant non sequitur quod de contumacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus inferior vero de particularibus tractant
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter pertineat eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat scire profunde et principaliter quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices enim seculares falsarium monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et aliorum operum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem autem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt quod canoniste non solum habent disserere qua poena secundum iura canonica oporteat hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter quomodo scilicet formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi indicare profundius
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub hoc nomine raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in sacra scriptura tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plura inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fore omnia alia de hereticis libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretorum est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt particularia positiva et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eos si scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur sacre scripture non essent aliqualiter tollerande explicit liber primus et sic est finis libri primi huius tractatus in quo visum est de assertionibus catholicis et heretice pravitatis 

