<s 1> incipit liber dyalogorum occam de hereticis [com] illegible [/com] dogmatibus [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam nec de controversia que super fide catholica et multis incidentibus inter christianos nunc vertitur nescio quam tibi summam exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam scierim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo opus et quomodo edi desideras manifesta [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo igitur firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quid tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discussurus tuam quoque minime pretermittas que tamen sit tua nullatenus manifesta
<s 17> ad quod petendum moneor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem intellectum proprium cogens captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare tua nolo auctoritate moveri sed quid in me possint rationes et auctoritates quas adduces ac meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod cum amor et odium superbia ira invidia ac nonnulle alie anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectentur nam plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis actus sententie fuerit auctor sed quid dicitur attendentes rectioribus oculis scribenda respiciant et insistent sitius indagini veritatis 
<s 21> propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et personis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarum dominum fratrem michaelem generalem fratrum minorum fratrem m fratrem girardum othonis fratrem g cura vocare 
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum et etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspiciendi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quod tamen a me quem scis eiusdem domino summi pontificis simplicissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis acceleres inchoare quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundo inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter hereticos putandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptatoribus hereticorum [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> porro cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticalibus et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio heretica que catholica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio diffiniendi verbum secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro qua tribus rationibus non videntur posse moveri quarum prima est
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire etc tibi fides quantum ad credibilia principalius adheretur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi auctoritas ecclesie compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam etc 
<s 55> 
<s 56> cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite distinguere
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis aut auctoritatis sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem spectantia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque de certis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum aut etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis pro falsa erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua ex pluralitate et complete traditur regula fidei orthodoxe principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda huiusmodi est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectanda in theologia reperiuntur ex pluralitate de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi quantum aliqua theologica noscuntur a theologis noscuntur iudicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticalibus theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractant
<s 72> ergo ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticalibus iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice ex pluralitate sub forma propria pertractare approbantur principalius spectat discernere que assertio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates catholice ex pluralitate approbantur
<s 74> huiusmodi est scientia theologia non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos dignoscitur principaliter pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici et fideles veritates occultas catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinas sed hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principaliter pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi autem est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli christi tanquam viri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt ac etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 docuit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que sunt fidei omnis alia scientia cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica etc
<s 84> huiusmodi [b] est [/b] scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solis et c quis nesciat et c noli et c neque colligitur evidenter
<s 85> igitur ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad illius scientie tractatores cuius auctor immediatus est deus a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui in canonica sua secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet petrus ut ibidem patet quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe facta cui non licet aliud addere nec auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in persona domini dicente deuteronomio 4 non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponet super illum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad tractatores scripture sacre principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio 
<s 99> etc 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adiectis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid mente habeas [com] illegible [/com] sed petere intendebam ut responsiones maiorum vel que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putas esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam petitionem concipio facio quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorent
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri acutissimi in scientia rationali et morali et theologia fuerunt nec per gap absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum istorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte postea de ista materia questionem questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo prefatas accede 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliud dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens contrariam reprobat falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis para primo
<s 122> assertio autem veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio seu dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineant 
<s 124> discipulus illa responsio videtur michi probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad illam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritate theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates theologicas catholicas approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter tales approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel vindicat canonistarum autem scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedendo
<s 132> quare ad theologiam hec principaliter et universaliter pertinere noscuntur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et pape aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium et etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum succedentibus sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione confirmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit augustinus nomen ecclesie cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedunt tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia autem que maioris auctoritatis est quam evangelista est illa ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius 
<s 147> congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidem ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex gap romanus unde evangeliste nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli et eius sequaces sancti patres sententialiter aliud dixerunt diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predictum est usque ad animam et sanguinem conferre debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo maioris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec contra prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliud ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solis et c quis nesciat et c noli et c neque et ex dist 11 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et 11 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defensare 
<s 158> [com] chapter layout [/com] 
<s 159> ad illam secundam rationem michi videtur quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad rationem tertiam respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte diffinire spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> sed in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex illa ratione concludi potest quod ad theologos spectat principaliter diffinire docendo vel legem aliis imponendo que assertio inter catholicas queve inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intellectus hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste discernunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus aliqualiter opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe facta 
<s 166> [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quod theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas 
<s 172> non ad theologos spectat discernere que assertio catholica etc 
<s 173> discipulus illa ratio michi apparet tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio catholica queve heretica est censenda aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicando ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia a fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et accusatus nisus se fuerit defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros et fabricatores armorum spectare noscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per illam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti que aliter que edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fuerunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem pone aliam vel quiescere me permittas etc 
<s 183> [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticalem discernere cum tamen videantur michi falcem suam 
<s 185> in messem mittere alienam si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus eloquuntur intelligere queant dic michi obsecro parum principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu eorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit ipsorum intellectus ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac etiam opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum bonus est iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet iudicare 
<s 192> item pro illa opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nos magis spectat notitia eorum que in iure cadunt canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter pertinet de intellectu illorum discernere etc 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinion placet minime
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam maiorem habere 
<s 198> de pluribus autem tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos si si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulla vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem alique canoniste in scientia rationali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad alios principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem illorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus ac diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 14 sint quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet nonnumquam non oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus gap pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicantur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sed patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari si ulla sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia rationabili excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios profundius quia per priora principia licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem que pure positiva sunt et ex causa poterunt variari canoniste magis memoriter retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus universalibus videtur omnino rationalis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris solummodo canonistarum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitare 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius potest et profundius iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus partibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliud fuerit inique statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> ergo de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam apertam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati divine scripture quam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri predictarum scientiarum probata fuit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hec ratio confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est 
<s 233> ex qua veritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex quo sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 para dignitate ait dignitate vero ius nature similiter prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moribus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 para 1 ait liquido ergo apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur
<s 239> et para ultimo ait cum ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus ultimo fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet hiis quod quecunque in iure canonico theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 para his continetur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus dignioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino ignarus iuris a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum et civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse sit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus qui et magnus philosophus multa certius clarius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum ante nullam habuerat memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui nullam originem et ordinem scientiarum noverunt
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis iudicat optime de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma naves et alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractantes causas et principia istorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam ille scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie superalternantis que cognoscit principia scientie subalternate et etiam principiis quam habens tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod responsio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis ergo de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem ut in hoc opere quantum potueris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima ratione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad ea responderi potest per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliud circa predicta adhuc animum tuum angit si placet tibi propone 
<s 264> [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa praedicta omnia que volvero in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere et ad alios quis hereticus et quis catholicus est censendus et que assertio catholica et que hereticalis discernere
<s 269> quamobrem an ad theologos vel canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste tenere videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principalius spectat diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem de hereticis raro fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas pertinet principaliter hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat quis reputari debeat hereticus et quis catholicus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debet secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex ergo ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum digne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est hereticus habendus nisi qui heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio inter hereses est numeranda sed etiam que adhesio debet pertinax estimari spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertinet principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos distinguere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus examinationibus hereticorum et de aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorius ut innuit de habetur dist 15 c non licuit et beatus augustinus ut legitur 24 q 3 qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis vel respectu recedentis vel respectu exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod quis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem in hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debet quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contraria cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos pertinet tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem spectat considerare de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia iuristarum ergo et theologia sicut superior scientia vero canonistarum sicut inferior ergo ad theologiam principalius spectat etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonistarum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum diiudicandum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christus ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus pertinaciam iudeorum reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quia licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re significata fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem eis peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in suis erroribus pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt et me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam et pertinaciam indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus michi placet illa assertio secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio oriretur ad theologos applicando theologica et universalia ad particularia spectaret profundius et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> similes autem modos convincendi hereticos circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos de pertinacia pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic formam rationis illius prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defenderit errorem quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensare de qua in decretis et tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis pertinacia est contumacia stricte vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia sed intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam regulam respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eius aliqualis cognitio saltem generalis vel confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat principaliter scire profunde quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et operum aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo certius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensuri furum melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent disserere qua poena secundum iura canonica oportet hereticos castigare sed qualiter sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet contra hereticos formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine illo raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in divina scriptura fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem in scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur scripture sacre non essent aliqualiter tollerande 

