<s 1> incipit dyalogus venerabilis inceptor fratris gwilhelmi ockam ordinis fratrum minorum nationis anglicorum [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desistis infestare
<s 3> quamvis tamen ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis aliis incidentibus inter christianos nunc vertitur nescio quam summam tibi consonam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo opus vel qualiter editum desideras manifesta discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo ego firmissime quod opus futurum occasionem [m] inveniendi [/m] veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto distingui in tres tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim te ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare tu michi respondebis
<s 13> persona mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumes
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi [m] expedire [/m] videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas sententias seu assertiones fueris discursurus tuam quoque minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor [m] ex duobus [/m] 
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium erga eam captivarem
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare nolo tua auctoritate moveri sed quid in me possent rationes et auctoritates quas adduces ac meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie passiones in acquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si sententiam tuam et etiam nomen tuum occultare volueris nec amici plus quam debeant opus futurum amplectentur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis est aut cuius sententie fuerit auctor sed quod dicitur attendentes rationis oculis scribenda discutiant et insistant sincerius indagini veritatis 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis eorum ?loqueriris eorum supprimas nomina officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam i fratrem vero michaelem generalem fratrum minorum fratrem m et fratrem gerardum fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem hoc opus exflagito specialiter non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia et controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod eius adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondas michi prebens materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligas emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc te putes culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam veritatem licet ex causa tacere 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis inchoare accleres quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos an scilcet ad theologos vel canonistas pertinet principaliter diffinire et distinguere que assertiones catholice que heretice et qui etiam heretici et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice et que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter considerat quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus considerat quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt heretica pravitate maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape qui fuerit hereticus
<s 34> septimus tractat de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] no chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa fidem catholicam [m] reputem [/m] iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> sed cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem vero interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quicquid ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> capitulum 1 discipulus 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus et hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et catholicis sum indagaturus quamplura in primis ergo duxi querendum ad quos scilicet an ad theologos vel ad canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica sit censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum pertinere videntur
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii sic diffinire que assertio est catholica et que heretica est censenda ad summum spectat pontificem et ad concilium generale
<s 43> aliter contingit aliquid diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa questionem propositam diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diffiniendi diversas sententias cum motivis eorum audire desidero 
<s 47> magister quod ad canonistas specialiter spectat que assertio est heretica et que catholica diffinire est quorumdam opinio pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam spectat specialiter discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam spectat diffinire que assertio catholica et que heretica sunt censende cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est scientie canonistarum quam theologie igitur etc minorem probo quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem auctoritatem esse ecclesie quam evangelii quia nec inquit evangelio crederem nisi ecclesie auctoritas compelleret 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica etc 
<s 55> tertia ratio est hec
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica et que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui est auctor scientie canonistarum
<s 58> et per consequens ad canonistas principalius pertinet quam ad theologos diffinire que assertio catholica et que heretica debeat reputari 
<s 59> capitulum 2 magister 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum aliqua ad fidem pertinentia a theologia eorum scientia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solum dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica vel heretica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que consona est theologie est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum et etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis pro erronea vel iniqua possit haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet per modum doctrine diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei catholice pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie et non scientia canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus non fit nec habetur mentio in scientia canonistarum nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia inveniri seu add reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principaliter iudicare
<s 71> sed de quibuscumque assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractant tractat theologia
<s 72> ergo ad theologiam principalius pertinet de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad istius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub propria forma pertractare comprobantur principalius spectat discernere que assertio catholica et que heretica est censenda et non ad illam in qua pauce veritates catholice comprobantur
<s 74> theologia autem est huiusmodi et non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos principaliter noscitur pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores istius scientie per quam antequam esset scientia canonistarum veri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt predicaverunt ac publice et occulte docuerunt doctrinasque hereticales seu hereticas et earum auctores confunderunt reprobaverunt et etiam condemnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio est catholica et que heretica est censenda
<s 78> sed theologia est huiusmodi ergo etc nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli christi tanquam veri catholici veritates theologicas approbaverunt predicaverunt ac publice et occulte docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam condemnaverunt
<s 79> unde beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> et prime ad thimotheum 4 docuit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie pertinet principaliter diffinire que assertio est catholica et que heretica sit censenda cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit per modum doctrine 
<s 84> est sed scientia scripture divine que theologia vocatur est huiusmodi ut patet ex decretis dist 9 per totum et specialiter in c noli et c negare et c ego et c quis nesciat et c neque quorumlibet colligitur evidenter
<s 85> quod ad theologos principaliter spectat talis diffinitio 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus est deus a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio predicta
<s 88> theologia est huiusmodi quia scriptores scripture divine nichil conscripserunt ex humano ingenio sed ex solummodo ex inspiratione divina teste beato petro qui in canonica sua c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei omnes 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quod prophetia divine scripture per quam scripturam sacram totam intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis scripture prophetia propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad illius scientie tractatores principaliter pertinet diffinitio ante fata cui non licet aliquid addere vel auferre sed scientia theologie est
<s 93> huiusmodi moyse in persona domini dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod loquor vobis nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris et inveniaris mendax est 
<s 95> hinc est quod addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponat super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie huius auferat deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus colligitur evidenter quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex eo
<s 98> ergo ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica queve heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> capitulum 3 discipulus 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribuas occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima parte nesciam respondere nec mihimet satisfacere
<s 104> unde peto quod tu ad ea respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod scire desideras quatinus aperiam quid in corde teneam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuat nullo modo volebam quod in illud quod in mente habeas determinares sed intendebam petere ut responsiones aliquorum que excogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putas esse censendas 
<s 109> magister ex quo intentionem tuam concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis despiciunt valde reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri eruditissimi et acutissimi in scientia naturali morali et theologica fuerunt nec per nullam potentiam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliquatenus conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo condemnandos licet forte sacrorum canonum intellectum illorum precipue qui ex theologia et ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed queso ut circa hoc nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo prefatas accedas 
<s 117> magister in hoc opere non sensum meum sed voluntatem tuam sequi promisi rationes antedictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli theologi respondent dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat esse verum
<s 120> assertio ergo veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem approbat et per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet reliquuum ut notat glossa in decreto gap dist capitulo primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi probabilis satis
<s 125> tamen vellem scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter ad theologos pertinet ex quo insinuare videntur quod non tantum ad eos 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones et epistole summorum pontificum 
<s 127> per que veritates theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad canonistarum scientiam spectat aliquas veritates approbare et aliquas hereses reprobare licet paucas
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet tales approbatio veritatis et reprobatio falsitatis ad theologiam primo et principaliter pertinet secundario tamen pertinet ad canonistarum scientiam 
<s 131> aliam autem adducunt rationem dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat sed scientia canonistarum catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando recipit
<s 132> quare hoc ad theologiam principaliter et universaliter pertinere dinoscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> capitulum 4 discipulus 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alteri scientie nullisque scriptoribus aliarum scientiarum quarumcunque ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius evidentiam dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in diversis locis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua speciali multitudine cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit omnes qui sunt scilicet et fuerunt 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam accepit beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis [m] sedibus [/m] sequacibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangeliorum et omnes apostolos comprehendit sicut dictum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici conditori canonum quam evangelio et per consequens per eam probari non potest quod maior fides exhibenda sit sit adhibenda sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedunt tamen quod magis credendum ecclesie que est multitudo omnium catholicorum qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia ergo que maioris est auctoritatis quam evangelista est ista ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non autem mirum est si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios catholicos qui fuerunt usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum eiusdem congregationis 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte unde
<s 149> urbanus papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quod inde novas leges potest pontifex supple condere romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli vel eorum sequaces sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem debet confirmare
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete discernere quod absit niteretur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod etiam si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut legitur 2 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non est maioris auctoritatis quam evangelium sed minoris 
<s 156> quod etiam in pluribus capitulis in libro decretorum insertis luce clarius constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solus c neque et ex dist 2 c consuetudo et ex dist 9 c sicut et 2 q 3 si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod multitudo tota christianorum nunc in hac vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium habet usque ad sanguinem et animam defendere sanctum evangelium 
<s 158> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem videtur michi quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem queso quod michi referas quomodo ad tertiam respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> etiam in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologice principaliter inniti debet et secundario potest vel poterit se in sacris canonibus fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione concludi potest quod ad theologiam principaliter spectat docendo non legem imponendo aliis diffinire que assertio inter catholicas et que inter hereticas debeat computari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti legeret tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sit censende et de quibuscumque assertionibus discernunt canoniste an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerit ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio antedicta 
<s 166> capitulum 5 magister 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam iuristas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex eo moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas recurrere oportet 
<s 172> ergo non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel heretica sit censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio est catholica et que heretica est censenda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos ac etiam modum defendendi in iudicio accusatos de heresi primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egrotis arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit aliquem in iudicio accusare et accusatus nisus fuerit se defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum uti in iudicio confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros ferrifabros et fabricatores armorum pertinere dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum et quod falsum qui panni artificialiter sunt facti et qui aliter que edificia sunt utilia et que inutilia et 
<s 177> ut breviter concludam de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum hominum veniunt haberent iuriste principaliter discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis ac appellationis ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo autem de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi vel defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> capitulum 6 discipulus 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter pertinet inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum tamen ut videtur michi falcem suam 
<s 185> in messem mittunt alienam si hoc absque theologia attemptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus loquuntur intelligi nequeant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu illorum que in decretis habentur ad quos scilicet que principalius et profundius pertineret illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem propositam inveniuntur [m] conclusiones [/m] questiones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habeant memoriam maiorem eorum que in libris canonicis referuntur sed etiam ista clarius et magis profunde intelligant et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter considerare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione moveri
<s 189> iuxta sapientis sententiam unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis cognoscunt illa que in libris eorum habentur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum pertinet principaliter iudicare 
<s 192> item pro ista opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nullos spectat magis notitia illorum que in iure canonico habentur quam ad tractatores iuris canonici cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ergo ad ipsos principaliter spectat de intelligentia eorum discernere 
<s 195> capitulum 7 discipulus narra aliam opinionem magister 
<s 196> aliis minime placet ista opinio
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum oportet theologos habere si perfecti fuerint [m] ymmo [/m] 
<s 199> nonnulli secularium periti legum et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione et in philosophia morali eruditi ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quod alii tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali et in philosophia morali iure civili et in theologia plene essent instructi ad istos principalissime pertineret illud quod habetur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalibus theologorum et sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus diffinitionibus seu determinationibus conciliorum generalium et summorum pontificum in quibus quedam theologica pure explicantur et declarantur sicut in illis in quibus hereses dampnantur et veritates theologice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam etiam pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione divelli sicut patet in multis capitulis decretorum et decretalium
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt iure positivo ex humana voluntate dependentia que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari et penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 c sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sint perfecti canonistas excedunt licet numquam oportet theologos vocabulorum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in determinatione ecclesie explicatur
<s 207> quo autem ad leges que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in multis capitulis sequentibus et in multis aliis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi peritis in iure civili
<s 208> quantum vero ad moralia que nulla ratione possunt mutari si universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali ratione preditos et in philosophia morali instructos et in scientia naturali perfectos excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem seu mutationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam et etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios scilicet theologos profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet ad eos de intellectu eorum discernere
<s 210> illa vero que pure positiva sunt et que ex causa possent variari canoniste magis in memoriam retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> capitulum 8 discipulus 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologis et legibus imperialibus et puris naturalibus et moralibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum solummodo sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione alique rationes apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius potest et profundius iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem accipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa subordinata est morali philosophie sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius iudicare quam canonistarum scientia 
<s 221> secundo 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt potest illa scientia certissime iudicare per quam si fuerit aliquid inique statutum debet omnimode reprobari et contra quam nichil valet in particulari ordinari vel statui 
<s 223> huiusmodi autem est theologia et philosophia moralis respectu agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum
<s 224> ergo de illis theologia et philosophia moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris auctoritatis dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture quam etiam iuri naturali quod non solum in lege et evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei adversa inveniantur et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie et vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probetur adversa dampnanda est
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et vera philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> confirmatur hec ratio auctoritate beati cypriani qui ut habetur 8 dist consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vel veritati contraria vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur in c veritate et c pro consuetudine et c qui contempta et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus 8 dist dignitate ait dignitate vero ius naturale prevaleat similiter consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moribus accepta sunt vel in scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et 9 dist c 1 ait liquide ergo apparet quod consuetudo iuri naturali postponitur
<s 238> [m] quod autem consuetudo iuri naturali postponatur [/m] multiplici auctoritate probatur
<s 239> per eundem qui 9 dist c ultimo ait cum ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri denique cum canonica scriptura nichil aliud asserit quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges in illa consistent patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quicunque in iure canonico theologia et naturali iure quod non solum est in theologia sed etiam in morali philosophia eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur 8 dist c his continetur invenirentur contraria per alteram predictarum scientiam esset penitus reprobanda cum inceperit ab exordio rationalis creature ut habetur 6 dist hiis continetur
<s 242> ergo utraque de talibus certissime habet iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis dignioribus certioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis articulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere pape tanquam purus philosophus et theologus divinis iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnium legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii insolubiliter ut putabant suam intentionem fundaverunt per theologiam et rationem naturalem ita patenter per se intellectum assignans quod in iudicio omnium intelligentium omnes leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura et
<s 248> ipse scit principia radices et causas legum et omnium iurum
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui est magnus philosophus multo certius et clarius et profundius iudicat de intellectu iurium quorum antea nullam omnino habuit memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis erant nutriti 
<s 250> capitulum 9 discipulus 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que appareant prima facie false non sunt contemnende penitus
<s 252> assertionem et enim pro qua fortiter allegati in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui verum originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis qui tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma et naves et alia edificia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractatores principia et causas illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si sibi proponantur quam alie scientie inferiores
<s 256> unde et habentes certam notitiam scientie subalternantis que cognoscit principia scientie subalternate certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure canonico tractantur profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiore labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit solummodo de scientia que non est alteri subalternata nec subordinata ut evidenter conspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro politicorum fit mentio et de scientia cuius principia in superiori scientia traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusatione c qualiter et quando ubi asserit quod manifeste ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis ergo de istis possem multa querere quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio ut in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi poterit per predicta satis patet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta animum tuum adhuc angit si tibi placet propone 
<s 264> capitulum 10 discipulus 
<s 265> si circa omnia predicta que volvo in animo tibi proponerem et tu michi responderes sicut incoepisti librum maximum faceremus
<s 266> de illis omissis ad interrogationem aliam memoratis annexam accedo
<s 267> audivi sepe quod assertio alicuius est catholica et ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis est et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quibus videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio catholica et que heretica iudicare et ad alios quis catholicus et quis hereticus sit censendus discernere
<s 269> quare breviter interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectet inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter catholicos et hereticos discernere
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius iudicare hereticos et per consequens inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant sed
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis satis diffuse sepe tractatur
<s 276> in theologia vero de hereticis raro fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici solum in uno loco biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam istam opinionem reputant omnino falsam dicunt enim quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus et quis hereticus iudicari sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis factus fuerit hereticus debeat secundum iura canonica puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit puniendus
<s 280> iudex tamen ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postea per canones debet condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et catholicos discernant ostendunt isti dicentes quod nullus habendus hereticus nisi quia pertinaci animositate heresi adheret
<s 282> sed quia ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat distinguere
<s 283> 
<s 284> capitulum 11 discipulus 
<s 285> licet mihi probabile videatur quod ad theologos pertinet principaliter iudicare que assertio catholica et que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos specialiter spectet quis pertinaciter et quis non pertinaciter adheret heretice assertioni diffinire
<s 286> et sic nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos discernere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis discutere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter spectat iudicare quis est pertinax iudicandus et non ad theologos ad quod ponendum vero rationibus infra scriptis videntur moveri posse prima est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi quia correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ergo ad quos spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quomodo et quando prelati contra errantes debeant procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim et non theologi de accusationibus denunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas principaliter pertinet scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium innuit ut habetur 44 [m] dist 15 c non licuit et beatus augustinus ut legitur 24 q 3 [/m] c qui in ecclesia sed
<s 296> de contumacia tractant principaliter canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non respondentis vel respectu obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu exhibentis vel respectu non venientis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem alicuius criminis spectat punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum non debet puniri
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem principaliter spectat scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> capitulum 12 discipulus 
<s 303> narra assertionem contrariam cum suis motivis 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos principaliter spectat scire quis est pertinax iudicandus
<s 305> primum autem motivum est tale
<s 306> ad theologos principaliter spectat tractare de illis criminibus que directe in deum commituntur quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare et punire crimina que in deum committuntur immediate
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex recti et obliqui sed 
<s 311> fides et heretica pravitas sunt contraria et
<s 312> ad theologos principaliter de fide pertinet considerare
<s 313> ergo ad eosdem pertinet principaliter considerare de heretica pravitate et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principaliter spectat ad scientiam magis ad superiorem quam ad inferiorem quia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat theologia et etiam canonistarum scientia ergo cum theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit scientia inferior sequitur quod ad theologiam principalius spectat considerare de pertinacia
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur sic
<s 319> nam quod de pertinacia considerat scientia canonistarum hoc est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod etiam theologia habet considerare de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum hominum devitari et in evangelio pertinaciam iudeorum christo credere nolentium ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax non sit mentio in evangelio tamen de re per ipsum signata sepe fecit christus mentionem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 12 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus eis non fuissem eis peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam et pertinaciam eorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 20 exprobrat civitatibus que sibi credere renuerunt 
<s 330> capitulum 13 discipulus 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus placet michi ista secunda assertio et ideo michi indica quomodo ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos viderentur esse applicanda et universalia et particularia profundius spectaret et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi ad notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium ut puta si errans citatus ad iudicium venire recusaret vel si veniens renuit respondere vel si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad multas circumstantias ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos modos convincendi aliquem de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus possetne aliquis convinci extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate tamen aliquis convincitur extra iudicium quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam prime rationis 
<s 339> magister ad primam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi deprehendendi extra iudicium errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam si quis iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua [b] nec [/b] in decretis nec in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi et non canoniste talem deprehenderent de pertinacia manifesta 
<s 341> ad rationem secundam dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia reputanda stricte accepto vocabulo contumacie et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerent non tamen sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior considerat de universalibus scientia vero inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent dicentes quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter pertineat eiusdem criminis perscrutatio scientialis et subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat scire profunde et principaliter quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et aliorum operum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius quam iuduces sciant quomodo debeant suspendi latrones sed gravitatem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> capitulum 14 discipulus 
<s 348> dic breviter que sint illa que habent canoniste de hereticis indagare secundum istas assertores 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent discernere qua poena oporteat secundum iura canonica hereticos castigare sed etiam qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum scilicet quomodo formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant contra eos cognoscere
<s 350> possunt etiam de multis aliis discernere an sint heretici iudicandi propter multas hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub hoc nomine raro mentio habetur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnum tractatum effecerunt de quibus in libris canonistarum plura inseruntur
<s 352> preterque determinationes ecclesie in scriptura sacra et divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua poena feriri debeant declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem que sunt particularia positiva et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum scientia an leges ecclesie de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eos si scripturis divinis sint adverse quia si leges huiusmodi contrariarentur sacre scripture non essent aliqualiter tollerande explicit primus liber prime partis dyalogorum in quo investigatur ad quos scilicet an ad theologos vel canonistas pertinet iudicare principaliter que assertiones sint catholice et que heretice et qui catholici et qui heretici sunt censendi 

