<s 1> dialogi magistri guillelmi ockam anglici de ordine minorum tractatus primus de hereticis incipit feliciter magister [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum fieri postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis incidentibus inter christianos nunc vertitur nescio quam tibi summam exponam impudenter exposcis et audacter procedendi modum formamque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter importunitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale igitur opus et cuiusmodi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo igitur firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primus de hereticis secundus de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertius de gestis circa fidem altricantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo applicandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo enim te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam quoque minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare nolo auctoritate moveri sed quid possunt in me rationes et auctoritates quas quis adduceret aut meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia nec non alie anime passiones ab inquisitione veritatis humanum impediunt ymmo pervertunt iudicium si scientiam et etiam nomen occultare volueris ne amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis est alicuius sententie auctor sed quid dicitur attendentes remotis zeli oculis scribenda respiciant et insistant sincerius indagare veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum johannes papam dominum iohannem bavorum dominum vel fratrem michaelem generalem fratrum minorum fratrem m fratrem gerardum othonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregas in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam manifestare cures nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius me nosti non licet tacere veritatem 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis acceleres inchoare materiam in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que autem heretice qui etiam heretici et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans sit inter hereticos reputandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedat tuum erit incipere 
<s 37> quod ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> capitulum 1 discipulus 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod verbum diffinire plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio heretica que catholica est censenda ad summum pontificem spectat et ad concilium generale
<s 43> similiter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam opinio est quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica et que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam spectat diffinire etc cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie igitur probatio minoris quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti que videtur asserere maiorem esse ecclesie auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio crederem inquit nisi auctoritas ecclesie compulisset 
<s 54> igitur ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire que assertio catholica que heretica est censenda etc cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> igitur ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> capitulum 2 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversa heretica esse dignoscitur si enim assertio aliqua quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis propterea erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> igitur ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectant que in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter pertinere noscitur ad canonistas autem non spectat nisi quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo tractant
<s 72> igitur ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria tractantur pertinet etc
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum in quibus pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> igitur talis diffinitio ad theologos dignoscitur principaliter pertinere
<s 76>
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt et occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio etc
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli iesu christi tanquam theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur prima ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam devitandum docuit et
<s 80> prima ad thimotheum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere et abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens pravitatem hereticam pertinere
<s 81> igitur ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alie scientie cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica etc
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut patet ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quis nesciat et c nobis et c neque colligitur
<s 85> igitur evidenter ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio talis est
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed solum ex divina inspiratione teste petro qui in secunda canonica sua c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam intelligit non est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> igitur ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe dicta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hoc apponat super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius [com] illegible [/com] deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> igitur ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc igitur considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> capitulum 3 discipulus 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet tamen nullo modo volebam quod quid in mente habeas indices sed petere intendebam ut responsiones aliorum scilicet que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo petitionem tuam concipio facio quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod auctores theologi moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorent
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri acutissimi in scientia naturali morali et theologia fuerunt nec per naturam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum igitur canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum istorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de illa materia questionem habebo
<s 116> ad rationes igitur prefatas accede 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum theologicarum et catholicorum et de reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit verum approbat illud dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis capitulo primo
<s 122> assertio igitur veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum igitur per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio heresum principaliter ad theologiam pertinet 
<s 124> discipulus ista ratio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sunt pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates theologicas approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertinent tamen secundario nihilominus pertinent ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum vero scientia catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quia ad theologiam hoc principaliter et universaliter pertinere noscuntur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> capitulum 4 discipulus 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis est credendum theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie sacre
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur dist 2 c palam qui ait palam est quid in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum assertione et consensione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum dicit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et apostolos omnes comprehendit sicut probat ratio
<s 143> quare ex auctoritate beati augustini sane intellecta inferri non potest quod magis credendum sit summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedit tamen quod magis credendum sit ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia igitur hoc modo dicto maioris est auctoritatis quam evangelista [b] ie ecclesia [/b] cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonis non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa et habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli vel eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed errare magis convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem condere non potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec contra prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c neque et ex dist 2 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et 5 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum foret enarrare seu recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc in vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam evangelium sanctum quia tota multitudo gentium viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> capitulum 5 discipulus 
<s 159> ad istam rationem michi videtur quod responsionem totalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> et in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex illa ratione concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo vel legem aliis imponendo que assertio inter catholicas que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice an heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste diffiniunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vel catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe dicta 
<s 166> capitulum 6 magister 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel aliquos accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare 
<s 172> quod ideo ad canonistas non ad theologos spectet discernere que assertio catholica que vero heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio catholica et que heretica est censenda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et accusatus se voluerit defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti que edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de hiis omnibus contingit in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis et appellationis ad iuristas habere recursum
<s 179> constat enim quod sepe iuris periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem pone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> capitulum 7 discipulus 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticalem discernere cum tamen michi videantur falcem suam 
<s 185> in messem alienum mittere si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis que de heresibus eloquuntur intelligere nequeant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de eorum intellectu que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris horum traduntur quam alii
<s 191> igitur ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet determinare et iudicare 
<s 192> item pro illa opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quod ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat igitur ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos igitur principaliter spectat de intellectu eorum discernere 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> sed profundiorem intellectum et maiorem de multis oportet theologos habere si perfecti fuerint
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minus commendant memorie
<s 200> quidem autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem theologi tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali et in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que habentur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem istorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum et sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et constitutionibus ac diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam principia catholica explicantur et declarantur sicut in illis quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis
<s 204> quedam vero principaliter moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium pertinet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pura positiva ex humana dependentia voluntate hec autem pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum insertis tam quo ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure catholica in capitulo determinationis ecclesie explicantur
<s 207> quo ad leges imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad principia moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia morali instructos et perfectos in scientia naturali excedere quamvis
<s 209> de illis que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed theologi tamen profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet ad eos de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem principia positiva et que ex causa potuerunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> capitulum 9 discipulus 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus ac naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum solum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in inferiori scientia subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa alia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> igitur de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare per quam si fuerit aliquod inique statutum debet omnimode reprobari et contra quam nichil valet in particulari ordinari vel statui 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que numerari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture divine quam etiam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> igitur si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum fuerit probata adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus habet theologia et philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> hec scilicet ratio confirmatur auctoritate cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate sive veritati contraria vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione 8 ponuntur c veritate et c secundum consuetudinem et c qui concepta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in morali philosophia est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur etiam quod omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c dignitate ait dignitate vero ius naturale prevalet similiter consuetudini
<s 236> quecunque enim moralibus accepta sunt vel scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 et c 1 ait liquide igitur apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem consuetudo naturali iuri cedit multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ubi ait cum igitur in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges in illa consistant patet quod quecunque divine voluntati sive scripture canonice contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eidem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico et theologico et iure naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 c his continetur invenirentur contraria per alteram dictarum scientiarum essent penitus reprobanda
<s 242> igitur utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo precipue dignioribus certioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnis iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia capitula legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii insolubiliter ut putabant suam intentionem fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter illorum pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum philosophum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui erat magnus philosophus multo certius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum ante nullam habuerat memoriam omnino quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti et sic finitur capitulum 
<s 250> capitulum 10 discipulus 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt omnino seu penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti putabam omnino irrationabilem fateo autem nunc quod non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem quam tetigisti contra eam qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui veram originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt autem quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis que facere nescit sicut multi qui pingere et scribere arma et naves ac alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractatores principia et causas illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam alie scientie inferiores
<s 256> unde habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter conspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonica dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio ut in hoc opere quantum poteris terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites ut omnes intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficient nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas potest responderi per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum angit si placet propone 
<s 264> capitulum 11 discipulus 
<s 265> si circa praedicta omnia que volveo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus et
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> audivi sepe quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus nonnumquam quod assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quibus videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica iudicare et ad alios quis catholicus et quis hereticus est censendus discernere
<s 269> quare breviter interrogo an ad theologos vel canonistas spectet inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis satis diffuse sepe tractatur
<s 276> in theologia vero de hereticis fit mentio raro
<s 277> unde et nomen heretici solum in uno loco biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem dictam reputant omnino falsam dicunt enim quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit puniendus
<s 280> iudex igitur ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi quia pertinaci animositate heresi adheret
<s 282> sed quia ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam quis auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat discernere
<s 283> igitur etc 
<s 284> capitulum 12 discipulus 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica et que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos discernere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> et hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidem canoniste discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter pertinet iudicare qui est pertinax iudicandus et non ad theologos ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi quia correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos igitur spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos spectat principaliter discernere quoniam est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati contra errantes debeant procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> igitur ad canonistas principaliter pertinet scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium ut habetur dist 15 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 23 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non respondentis aut obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis vel respectu viventis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et de hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> igitur ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> igitur ad eosdem principaliter spectat scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> capitulum 13 discipulus 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat principaliter scire quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia theologia cum sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que immediate committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> igitur ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem iudex sui et obliqui est sed 
<s 311> fides et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero principaliter pertinet determinare de fide sive considerare
<s 313> igitur ad eosdem pertinet considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius magis principaliter spectat ad scientiam superiorem quam ad inferiorem quia superior cognoscitur per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat tam theologia quam scientia canonistarum igitur cum theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit scientia inferior sequitur quod ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod scientia canonistarum consideret de pertinacia hoc est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum hominum devitari et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium christo credere ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo igitur dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax in evangelio mentio non fiat tamen de re significata fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam quoque et pertinaciam iudeorum indicat manifeste [m] cum [/m] ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> capitulum 14 discipulus 
<s 331> quantum ad hoc intelligo plus michi placet ista assertio secunda et ideo michi indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi debeant principaliter scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos videtur recurrendum qui applicando universalia ad particularia profundius possunt et certius iudicare licet forte investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt iudiciarium ordinarum puta si errans citatus venire ad iudicium recusaret si veniens respuerit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quo ad eius malitia [m] quando [/m] per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent de pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia reputanda stricte accepto vocabulo contumacie et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus inferior vero de particularibus tractant
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter pertineat eiusdem criminis perscrutatio scientialis et subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat scire profunde et principaliter quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices enim seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et aliorum operum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debeant suspendi latrones gravitatem autem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> capitulum 15 discipulus 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod canoniste non solum habent diffinire qua poena secundum iura canonica oportet hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos procedendum quomodo scilicet libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et quedam alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi indicare profundius
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub hoc nomine raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plura inseruntur
<s 352> preter que et preter determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem que sunt particularia positiva et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eos si scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur sacre scripture non essent aliqualiter tollerande explicit liber primus dyalogi magistri g ockam 

