<s 1> incipit liber dyalogorum okam de ecclesastica iurisdictione et potestate etc [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim post multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis aliis incidentibus inter christianos nunc vertitur questio quam summam tibi exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue conabor
<s 6> quale igitur opus et cuiusmodi vel qualiter editum consideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo igitur firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis contra fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim te ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumes
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discussurus tuam quoque minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quod tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium cogerem captivare
<s 19> in hiis autem que modo nescio indagare nolo tua auctoritate moveri sed quod in me possint rationes et auctoritates queso adduces ac meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si scientiam vel sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectentur nec plus quam oporteat decipiant inimici sed hii et illi non quis aut cuius sententie fuerit auctor sed quod dicitur attendentes remotioribus oculis scribenda decipiant et insistent sincerius indagari veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis absconditas cum de personis eorum loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarum dominum vero fratrem michaelem generalem fratrem minorum fratrem m gerardum fratrem g curam vocare
<s 24> ad te autem hoc opus specialiter exflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregatis in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam supplicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia vero a me quem scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam licet veritatem ex causa tacere 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis inchoare accleres quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel ad canonistas pertinet principaliter distinguere que assertiones catholice que autem heretice qui etiam heretici et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter considerat quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si fiat hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tua satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod tibi placet interroga explicit prologus 
<s 38> incipit primus liber prime partis 
<s 39> [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticalibus et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis dixi querendum ad quos theologos vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio catholica heretica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questionem diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica et que heretica pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam spectat principaliter discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicorum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologica
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam spectat diffinire cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie ergo probo minorem quia magis est credendum ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem auctoritatem esse ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi ecclesie auctoritas compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> et per consequens ad canonistas principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur iudicare 
<s 61> nunc autem suam assertionem tribus rationibus confirmare nituntur quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur assertio quecunque catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda vel heretica
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie est vere catholica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum aut etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis poena erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie non scientia canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologiam talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur ad theologos mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum aliquo modo pertractant
<s 72> ergo ad theologiam principalius pertinet de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria per tractatores approbantur principalius spectat discernere que assertio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates theologice explicite approbantur
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum pauce veritates theologice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos principaliter noscitur pertinere
<s 76>
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia veri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt putaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales sive hereticas et auctores earum confutaverunt reputaverunt et etiam dampnaverunt principalissime diffinire que assertio est catholica et que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli christi tanquam vere catholici veritates theologicas approbaverunt putaverunt ac publice et occulte docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> et prima ad thimotheum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit per modum doctrine principaliter pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quid nesciat et c noli et c neque quorumlibet
<s 85> ergo evidenter ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter diffinitio antedicta pertinet
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio si ex inspiratione divina solummodo teste petro qui in canonica sua secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propter interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allocuta est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad illius scientie tractatores principaliter pertinet diffinitio sepe dicta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est theologia in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex divina scriptura spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hoc apponet super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> igitur ad theologos scripture sacre tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa videtur michi consona veritati licet ad rationes pro prima parte nesciam respondere nec satisfacere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videas tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod scire desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuat nullo modo volebam quod quid in mente habeas indices sed intendebam petere ut responsiones aliorum vel que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipio [m] faciam [/m] falsam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moveor
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri eruditissimi acutissimi in scientia naturali morali et theologica fuerunt nec per naturam absque predictis scientiis canones tam certe quam profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnandos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue que ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes prefatas accedas 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed voluntatem tuam sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit verum approbat esse verum asserit illud esse verum
<s 120> assertio ergo veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis capitulo primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicorum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum igitur per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio catholicarum veritatum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi probabilis satis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam questionem tuam respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones et epistole summorum pontificum 
<s 127> per que veritates catholice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed ad scientiam canonistarum aliquas veritates catholicas approbare et aliquas hereticales licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereticales reprobare
<s 130> quare principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas comprobando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum vero scientia catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare hoc ad theologiam principaliter et universaliter pertinere noscuntur pertinere dinoscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus aliarum scientiarum quarumcunque ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando autem accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua speciali multitudine cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam accepit beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 2 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum assertione consensione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum romano pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens per eam probari non potest quod maior fides sit adhibenda sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedit tamen quod magis est credendum ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum est maius sua parte
<s 145> ecclesia igitur maioris est auctoritatis quam evangelista est ista ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte vel dominus vel eius discipuli apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod probatum est usque ad animam et sanguinem affirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod novam legem nequaquam dare presumeret etiam de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem ait qui deum omnipotentem metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos vel prophetas vel sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et illa non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex hoc plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c neque et ex dist 11 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et 11 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc in vita mortali viventium non est minoris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium sanctum evangelium habet usque ad animam et sanguinem defensare 
<s 158> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam secundam rationem michi videtur quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas 
<s 161> magister ad rationem tertiam respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu generalis ecclesiam
<s 162> [b] sed [/b] in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario potest in sacris canonibus se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione concludi potest quod ad theologos spectat principaliter docendo diffinire non legem aliis imponendo que assertio inter catholicas que vero inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus discernunt canoniste an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio catholica vel heretica sit habenda nisi quod theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe facta 
<s 166> [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel heretica sit censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio est catholica que vero heretica est putanda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusantes primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia a fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquod de aliquo predictorum voluerit in iudicio accusare et accusatus se nisus fuerit defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertinet discernere quod aurum est bonum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti et qui aliter que edificia sunt utilia et quibuscumque et que inutilia et 
<s 177> ut breviter concludam de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent iuriste principaliter discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod sepe iuriste periti de rebus minimis aut sint tales quales debeant esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi vel defendendi etc 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam prefixisti michi breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum tamen michi videantur falcem suam 
<s 185> in messem mittere alienam si hoc absque theologia attemptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus obloquuntur intelligi queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu illorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam ista clarius et magis profunde et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis cognoscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum pertinet principaliter iudicare 
<s 192> iterum pro ista opinione alia ratio posset adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores iuris canonici cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos igitur principaliter spectat de intellectu illorum discernere etc 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum oportet theologos habere si perfecti fuerint 
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidem autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que habentur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de eorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi collationes ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et constitutionibus diffinitionibus seu determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis quibus hereses dampnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologum illorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis multis capitulis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et in scientia perfectos naturali excedere
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios scilicet theologos profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa vero que pure positiva sunt et que ex causa poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit theologicis et legibus imperialibus et pure moralibus ac naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris solummodo canonistarum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire quod pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister ad assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius potest et profundius iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare per quam si fuerit aliquid inique statutum debet omnimode reprobari et contra quam si nichil valet in particulari ordinari vel statui 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam philosophia moralis vera
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia vere moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture divine quam etiam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si enim inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> igitur si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum fuerit probata adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et vera philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> hec scilicet ratio confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate seu veritati contraria vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione 8 ponuntur c veritate et c secundum consuetudinem et c qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dicit dist 8 dignitate dignitate vero ius naturale prevalet similiter consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moralibus accepta sunt vel in scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquide igitur apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem consuetudo naturali iuri [m] postponitur [/m] multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ubi ait cum ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistent patet quod quecunque divine voluntati sive scripture canonice contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico et theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 8 c his continetur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum esset penitus reprobanda
<s 242> igitur utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis dignioribus certioribus et ulterioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii insolubiliter ut putabant suam intentionem fundaverant per theologiam et rationem naturalem [b] ita [/b] illa patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium negligentiam cuncte leges et iura que contra ipsum fuerunt allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde omnes fere cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui et magnus philosophus multo certius clarius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat memoriam omnino quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie [b] false [/b] non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti non puto omnino rationabilem arbitror autem nunc quod non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui veram originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma naves et alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractantes principia et causas illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valeant iudicare de illis si eis proponantur quam alie scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus sub scientie subalternate
<s 257> ita theologi et vere philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libris ethicorum et physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos proprios aliarum scientiarum a theologia ignorantes eorum intellectum non capent cupio ut in hoc opere quantum potueris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas potest responderi per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad assertiones quas aliquando falsissimas reputasti [b] posses [/b] faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta ad hec animum tuum angit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa praedicta omnia que volo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> audivi sepe quod assertio alicuius est catholica ipse tamen est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quibus videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica iudicare et ad alios quis catholicus et quis hereticus est censendus discernere
<s 269> quare breviter interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat [b] inter [/b] in hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius diiudicare hereticos et per consequens inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis satis diffuse sepe tractatur
<s 276> in theologia vero de hereticis fit mentio raro
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem dictam omnino falsam reputant dicunt enim quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena [m] secundum [/m] sed iura civilia sit puniendus
<s 280> iudex ergo ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti autem dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi quia pertinaci animositate heresi adheret
<s 282> sed quia ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat discernere
<s 283> igitur etc 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica et que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos discernere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter iudicare quis est pertinax iudicandus et non ad theologos ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos igitur spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati contra errantes debeant procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus nunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas principaliter pertinet scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit ut habetur dist 25 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non respondentis aut obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis vel respectu non venientis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et de hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debet quis puniri
<s 301> igitur ad eosdem principaliter spectat scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat principaliter scire quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos principaliter pertinet tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia theologia [b] cum [/b] sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que immediate committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem scientia est contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui sed 
<s 311> fides et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem spectat considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam ad inferiorem quia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat tam theologia quam scientia canonistarum sit scientia inferior sequitur quod ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam notitia canonistarum consideret de pertinacia hoc est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum hominum devitari et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium non credere ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax in evangelio mentio non fiat tamen de re significata fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et audierunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam et pertinaciam iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere renuit 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum ad hoc intelligo plus placet michi ista assertio et ideo indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos videtur applicanda et universalia ac particularia profundius spectaret et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt iudiciarium ordinarum puta si errans citatus venire ad iudicium recusat si veniens respuit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant quam theologi
<s 335> in genere tamen quantum ad multos modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste de pertinacia manifesta talem deprehenderent 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia reputanda stricte accepto vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerent non sequitur quod de contumacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus inferior vero de particularibus tractant
<s 342> ut gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sunt iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter pertineat eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat scire profunde et principaliter quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et aliorum operum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore iuxta fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debeant suspendi latrones gravitatem autem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis iudicare 
<s 349> magister dicunt isti quod canoniste non solum habent disserere qua poena secundum iura oporteat canonica hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub hoc nomine raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt particularia positiva et ex inventione pendent humana non solum de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertineret iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eos si scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarent sacre scripture non essent aliqualiter tollerande etc explicit primus liber prime partis dyalogorum investigans an ad theologos vel canonistas pertinet principaliter distinguere que assertiones catholice que heretice qui heretici et qui catholici debeant reputari etc 

