<s 1> [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum [b] fieri [/b] postulas importune
<s 4> nam et de controversia que super fide catholica et multis incidentibus inter christianos nunc vertitur [m] nescio [/m] quam tibi summam componam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi [m] ut [/m] [m] dicis intendis proponere [/m] 
<s 5> [m] sane cum tuam fuerim [/m] importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter importunitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale autem opus et cuiusmodi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo enim firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quid tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino [b] verum tamen [/b] cum diversas et adversas assertiones fueris discussurus tuam quoque [m] tuam conclusionem [/m] minime pretermittas que tamen sit [b] tua [/b] nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo [b] quod [/b] propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare [b] tua [/b] nolo auctoritate moveri sed quod in me possint rationes et auctoritates quas [b] quis [/b] [b] adduce solve [/b] adduceret solvere aut meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie anime passiones [b] in [/b] inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertunt iudicium si sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris ne amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis [m] aut cuius [/m] sententie vel operis fuerit auctor sed quid dicitur attendentes rectioribus oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagare veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et [b] primis [/b] litteris nominum propriorum
<s 23> unde dominum papam vel dominum [com] vel deleted [/com] bavarum dominum vel fratrem michaelem [b] vel [/b] generalem fratrum minorum fratrem girardum othonis fratrem g cura vocaris
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa [m] contingentia [/m] [com] contrariam deleted [/com] controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem [b] niteris [/b] intantis congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio [b] in [/b] corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a [b] me [/b] quam scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondas michi prebens materiam opinandi [com] quod deleted [/com] ad [b] quod [/b] reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum 
<s 28> tractatum igitur primum de hereticis acceleres inchoare quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et [b] qui [/b] catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice et [b] que [/b] catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans [b] est [/b] inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et [b] receptatoribus [/b] receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo posset colligere quam partem dissidentium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> [m] porro [/m] [com] primo deleted [/com] ergo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod igitur tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam sequitur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio est heretica que catholica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur post se quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire [m] que assertio catholica que heretica est censenda [/m] etc cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie quia magis credendum est ecclesie per quam condita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi auctoritas ecclesie compulisset 
<s 54> ergo [m] ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam [/m] ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio [m] catholica que heretica est censenda [/m] catholica que heretica est censenda etc cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite distinguere
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur iudicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctores pertinet etc propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio catholica est nuncupanda
<s 64> illa enim sola assertio que est consona theologie [m] est vere catholica ill vero que sciri [/m] noscitur et theologie adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum aut etiam legibus imperatorum inveniretur adversa et theologie nullatenus obviaret quamvis [com] illegible [/com] erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio [b] est hec [/b] 
<s 67> ad illius scientie doctores [m] in qua explicite tractatur regula fidei orthodoxe principaliter [/m] pertinet diffinire [m] per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda [/m] etc que tractat regulas fidei que tractantur in alia scientia et plures alias et non econtra huiusmodi autem est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim que ad fidem nostram spectant in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principaliter iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo tractant
<s 72> igitur ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire et per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria tractare [m] principalius spectat discernere que asserio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates catholice explicite [/m] pertinet etc
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum in quibus pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos dignoscitur principaliter pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie [b] per quam antequam esset [/b] canonistarum scientia viri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinas hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est habenda
<s 78> huiusmodi autem est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli iesu tanquam viri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt et occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores eorum confutaverunt reprobaverunt ac etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui [b] quantum [/b] ad illa que fidei sunt [m] omnis alia scientia cedit [/m] omnis autem tenet principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica [m] que heretica est censenda [/m] etc
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quis nesciat et c noli et c neque colligitur evidenter
<s 85> ergo ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores [b] illius [/b] istius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio [m] sed inspiratione divina solummodo teste beato petro qui canonica sua secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines [/m] 
<s 89> [m] propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram incepit humano ingenio nequaquam est interpretanda est cum [/m] omnis prophetia scripture propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos pertinet principaliter diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores istius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe facta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est autem theologia moyse in persona dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 38 qui de sermone dei loquens ait ne addes quicquam verbis illius [b] et [/b] arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc auferentibus et addentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponet super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferat deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc igitur considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto quod tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quod de interrogationibus [b] tuis [/b] sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis [b] ut [/b] ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod [b] scire [/b] desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid mente habeas indices sed petere intendebam ut responsiones aliorum vel que cogitari possunt ab aliis [b] recitares [/b] retines nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam petitionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod auctores theologi moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri [b] eruditissimi [/b] acutissimi antiquissimi in scientia [b] rationali [/b] naturali [b] morali [/b] et theologia fuerunt nec per naturam absque predictis scientiis canones [b] tam [/b] certe tamque [b] tam quam [/b] profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum igitur canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant sacrorum canonum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo predictas accedas 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum theologicarum catholicarum et reprobatione heresum dampnatorum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est 
<s 121> reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat [b] contrariam [/b] aliquam falsitatem [b] sicut [/b] qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis para primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicorum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio heresum principaliter ad theologiam pertinet 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam [b] tuam [/b] tertiam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et non in nullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando [m] a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum autem scientia veritates theologicas approbando et hereses reprobando [/m] a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare ad theologiam hec principaliter et universaliter pertinere noscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie sacre
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini [b] pessime [/b] allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt quod est sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentibus sibimet episcoporum serie et tot populorum assertione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probat ille est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> concedunt tamen quia magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia ergo que maioris auctoritatis est quam evangelista est ista ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonis non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa et habetur 25 q 1 c sunt quidem ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste [b] aliquid [/b] nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli vel eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid dixerunt diffinierunt ibi [b] non [/b] novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod ut predictum usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt [b] apostoli [/b] et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed errare magis convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod [b] si [/b] novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus [m] papa [/m] concordat qui ut habetur 11 q 3 c [b] qui omnipotentem ait [/b] qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec contra prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patet quod conditor canonum si omnipotentem metuit [b] nichil [/b] vel contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c neque et ex 5 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et ex causa [b] 11 [/b] 5 q 3 c si qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas [m] longum [/m] foret enarrare seu recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam evangelium sanctum quia multitudo viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem michi videtur quod responsionem rationalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad rationem tertiam respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei [m] recte diffiniendo spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis [/m] 
<s 162> [m] sed in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo [/m] et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter [b] debet [/b] inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione [b] responsione [/b] concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo [b] non [/b] vel legem [m] aliis [/m] aliquis imponendo que assertio inter catholicas et que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hoc quod scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste diffiniunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi que theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus [b] aliqualiter [/b] qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe facta 
<s 166> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas que theologos deridere presumunt tamen investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quod theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel aliquos accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas [m] oportet eos habere recursum [/m] 
<s 172> [m] quare aiunt quod ad canonistas [/m] non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel heretica est censenda 
<s 173> [m] discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget[/m] 
<s 174> [m] aliud enim est discernere que assertio catholica queve heretica est putanda [/m] aliud enim est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et accusatus visus se nisus fuerit excusare et defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertinet discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti que aliter edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus contingat in iudicio litigare
<s 178> in [b] quo [/b] casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et [com] non deleted [/com] defendendi non coram iudice non [b] non [/b] ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticalem [m] discernere [/m] [m] cum [/m] tamen [com] tamen deleted [/com] michi tamen videantur falcem suam 
<s 185> in messem mittere alienam si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis [b] inserta [/b] que de heresibus eloquuntur intelligere queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu eorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam [b] illa [/b] clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet iudicare 
<s 192> item pro ista opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat igitur ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris [b] cuiusmodi [/b] sunt canoniste
<s 194> ad ipsos igitur principaliter spectat de intellectu eorum discernere 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et [b] tenaciorem [/b] memoriam et profundiorem intellectum theologos si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulla vero secularium legum periti profundius [m] intelligunt [/m] [b] et [/b] non minori commendant memorie
<s 200> [b] quedam [/b] autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi moralis ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem tardius theologi licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia rationali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria [m] retinere [/m] et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem ipsorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et veritates theologice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et pluribus aliis capitulis decretis insertis
<s 204> quedam vero principia moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana [b] dependentia [/b] voluntate hec autem pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 14 c sicut quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum [m] ad memoriam quam quantum [/m] ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet nonnumquam oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure sua principia theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet in 2 q 6 c propter [b] superfluam [/b] et sic in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi [m] civilis [/m] iuris peritis
<s 208> quantum vero ad principia moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia naturali [b] excedere [/b] quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem habere possunt memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem que [b] pure [/b] [com] principia deleted [/com] positiva [b] sunt [/b] et que ex causa poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum solummodo sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed [b] nec [/b] aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> igitur de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam si aliquid fuerit inique statutum debet omnimode reprobari [b] et [/b] 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que [b] mutari [/b] numerari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> [m] igitur de illis vel theologia vel philosophia vera moralis [/m] habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam [b] apertam [/b] videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio [m] aliter canonica [/m] non est [m] aliter maioris [/m] minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica certitudo consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati divine scripture quam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si enim inveniatur et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria [b] est [/b] omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hec [b] ratio [/b] auctoritas confirmatur auctoritate beati cypriani qui habetur dist 8 c consuetudo [m] ait consuetudo [/m] que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo et vetustas veritati contraria erroris est 
<s 233> ex qua veritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c secundum consuetudinem et c que contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex quo sequitur quod omnis scientia ecclesiastica si veritati fuerit contraria debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 [m] para dignitate ait [/m] c distinguit [b] dignitate [/b] [m] vero ius naturale similiter prevalet consuetudini et constitutioni [/m] 
<s 236> quantum enim moribus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquido igitur apparet quod consuetudo naturali iuri [m] postponitur [/m] 
<s 238> [m] quod autem constitutio naturali iuri [/m] cedit multiplici auctoritate probatur
<s 239> et c ultimo ait cum igitur in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri vel vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam in divinis legibus inveniatur divine vero leges [b] natura [/b] in illa consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture [m] contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa [/m] 
<s 240> [m] unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture [/m] seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet [b] istis [/b] in hiis quod quecunque in iure canonico theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 c his continetur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus dignioribus [b] prioribus [/b] potest et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum [b] commentator [/b] [com] conditor deleted [/com] librorum beati dionysii de multis capitulis [m] a suis emulis [/m] [com] illegible [/com] qui papam et cardinales [m] muneribus [/m] corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi inter omnes clericos mundi literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata et pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum [b] ad [/b] eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus qui et magnus philosophus multa certius profundius clarius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie [b] false [/b] non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti [b] in principio [/b] [com] non puto deleted [/com] omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam [b] valde [/b] despiciunt dicentes quod est illorum qui [m] naturam [/m] nullam originem et ordinem scientiarum [m] aliter ignorant [/m] [b] non [/b] noverunt
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis iudicat optime de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma [b] et [/b] naves ac [b] alia [/b] artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur [b] ita [/b] scientie superioris tractatores causas et principia [b] illorum [/b] istorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam ille scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis [m] que cognoscit principia scientie subalternate [/m] certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt de illis iudicare quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod [b] ratio [/b] [com] responsio deleted [/com] mea [b] concludit de [/b] scientia [m] solummodo que non est alteri subordinata nec subalternata nam ut evidenter aspicio de scientia [/m] cui alia scientia superior precipit [b] sicut est [/b] de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro politicorum fit mentio [b] et [/b] de scientia cuius principia [m] in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere [/m] 
<s 259> [m] et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia [/m] scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis posses querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem [b] ut [/b] in hoc opere quantum potueris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia [com] non deleted [/com] valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi potest per predicta [m] satis [/m] apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum angit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa omnia predicta que volvo in animo [b] tibi [/b] proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis [m] annexam [/m] accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio [m] alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio [/m] hereticalis alicuius dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere [m] que assertio est catholica et que heretica iudicare [/m] et ad alios quis hereticus et quis catholicus est censendus et que assertio catholica et que hereticalis [com] et que assertio catholica et que hereticalis deleted [/com] discernere 
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste tenere videntur quod ad ipsos [m] principaliter [/m] spectat [b] inter [/b] hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principalius spectat [b] diiudicare [/b] hereticos et [b] per consequens [/b] inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> [b] in [/b] theologia autem raro de hereticis fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas pertinet principaliter hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat quis reputari debeat hereticus et quis catholicus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debet secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex igitur ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones habet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est hereticus habendus nisi qui alicui heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio inter hereses est numeranda sed etiam [m] que adhesio [/m] [com] que auctores deleted [/com] debet estimari pertinax principaliter spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos [b] distinguere [/b] [com] diffinire deleted [/com] quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de quibusdam igitur canoniste a theologis [b] discordare [/b] [com] disserere deleted [/com] videntur dicentes quod ad [b] canonistas [/b] [com] theologiam deleted [/com] principaliter non pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui [b] correctus [/b] [com] corrigendus deleted [/com] a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos igitur spectat [b] considerare [/b] [com] iudicare deleted [/com] quomodo errantes corripi debeant a prelatis 
<s 291> quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quod ad [b] theologos [/b] [com] orthodoxos deleted [/com] minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et de aliis [b] que [/b] spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum [b] sciunt [/b] [com] cognoscere deleted [/com] 
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit et habetur dist 15 c non licuit et beatus augustinus ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis [b] aut obscure respondentis [/b] vel respectu non recedentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod omnis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem in hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> igitur ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est [b] hec [/b] ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter [b] scire [/b] quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> igitur ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex recti et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem pertinet considerare de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eadem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia [b] superior [/b] cognoscit per causas superiores et prima principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat tam theologia quam scientia iuristarum [b] cum [/b] [com] et deleted [/com] ergo et theologia sicut scientia superior scientia vero canonistarum sicut inferior ergo ad theologiam principalius spectat [m] de pertinacia considerare [/m] [com] etc deleted [/com] 
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor [b] ostenditur [/b] 
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonistarum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eodem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum [b] devitandum [/b] dimittendum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondetur quod licet de hoc nomine [b] pertinacia [/b] pertinaci vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re significata fecit christus sepe [b] sermonem [/b] assertionem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem [b] eis [/b] peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in suis erroribus pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam et pertinaciam iudeorum indicat in communitate tamen ut habetur matthei 11 [m] exprobrat civitatibus [/m] exprobationibus que sibi credere [b] vel renuerunt [/b] noluerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus placet michi assertio secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes respondere contrarias nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet [m] in genere [/m] theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus [b] tamen [/b] nam aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio [m] et dissensio [/m] oriretur ad theologos videretur applicando et universalia ad particularia [b] spectaret [/b] profundius et certius iudicare licet forte [b] cum [/b] investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuit respondere et subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> [b] in genere [/b] tamen et quantum ad multos alios modos convincendi magis spectat ad theologos de pertinacia pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate [b] officii [/b] [com] iudicii deleted [/com] extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis [b] tamen [/b] extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem [b] dicitur [/b] quod est hoc manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensare seu defensurum de qua in decretis et tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed [b] in [/b] theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia stricte [b] accepto [/b] vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur [b] quod [/b] de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod [b] sepe [/b] heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat [b] alicuius [/b] [com] eiusdem deleted [/com] criminis [m] punitio ad eundem spectat eiudem criminis [/m] aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat principaliter scire profunde quis [b] est [/b] hereticus reputandus
<s 345> iudices [com] autem deleted [/com] etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere [b] debent [/b] [com] debet deleted [/com] et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et operum aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi autem multo certius et fortius errantes pertinaciter deprehendunt quemadmodum suspensores [b] furium [/b] [com] sunt deleted [/com] melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent disserere qua poena secundum iura canonica [b] oporteat [/b] [com] debet deleted [/com] hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet contra hereticos formandi sunt libelli accusatorii et alii [b] et [/b] quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine isto raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita [m] quomodo sit hereticus cognoscendus magnos tractatus [/m] efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere alia omnia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarantur quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem que sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per [m] regulas [/m] tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret prudentia canonistarum an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarent scripture sacre non essent aliqualiter tollerande 

