<s 1> [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que de fide catholica et multis incidentibus inter christianos nunc vertitur questio quam tibi summam exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo opus et cuiusmodi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod tu meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo ergo firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis contra fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo enim te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam conclusionem minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare nolo auctoritate moveri sed quid in me possint rationes et auctoritates quas quis adduceret aut meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia nec non alie anime passiones ab inquisitione veritatis humanum impediant ymmo et pervertant iudicium si scientiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectentur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis est alicuius sententie auctor sed quid dicitur attendentes remotis zeli oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagare veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nunquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarie dominum b fratrem michaelem generalem fratrum minorum m fratrem gerardum othonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspiciendi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quod tamen a me quem scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis acceleres inchoare materiam in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter considerat quis errans inter hereticos est computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa fidem catholicam reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que vel efflagitas vel affectas servare curabo
<s 36> primo tamen cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> discipulus capitulum 1 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indigaturus quamplurimum in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel ad canonistas principaliter pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam respondetur quod hoc verbum diffinire plures habet significationes de quibus ad propositum due videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que est assertio heretica que catholica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliquando contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto secundo modo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam opinio est quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad istam scientiam pertinet diffinire etc cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie igitur probo minorem quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio testante augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem esse ecclesie auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio crederem inquit nisi ecclesie auctoritas compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda etc cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> magister capitulum 2 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illius enim assertio que sola est consona theologie est vere theologica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio aliquibus decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis pro falsa et erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio
<s 67> ad illius scientie doctores pertinet diffinire etc que tractat regulas fidei que tractantur in alia scientia et plures alias et non econtra huiusmodi est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim que ad fidem nostram spectant in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principaliter iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo tractant
<s 72> ergo ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire et per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractantur pertinet etc
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum in quibus pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos dignoscitur principaliter pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi autem est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli iesu christi tanquam viri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt ac etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad thimotheum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 docuit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnes alii cedunt principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica etc
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut patet ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quis nesciat et c nobis et c neque colligitur evidenter
<s 85> quod ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed solum divina inspiratione teste petro qui in prima canonica sua ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei omnes 
<s 89> propter quod docet ibidem quod prophetia scripture divine propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe fata cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est autem theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio c 4 non addetis ad verbum quod vobis loquor nec aufertis ab eo
<s 94> cui correspondet salomon proverbiorum 30 de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit adhuc super hoc apponet super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos scripture sacre tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc vero ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus capitulum 3 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribuas occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid mente habeas indices sed petere intendebam ut responsiones aliorum que cogitari possunt ab aliis rectiores nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam petitionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> imprimis autem volo te scire quod auctores theologi moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorent
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri acutissimi in scientia naturali morali et theologia fuerunt neque per nullam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire canonum sacrorum intellectum illorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo prefatas accede 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum theologicarum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est 
<s 121> contrarie reprobatio falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum et per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis capitulo primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio seu dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertinet 
<s 124> discipulus ista ratio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint insite
<s 127> in predictis autem libris in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam iste veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas catholicas veritates approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit nichil mendicat canonistarum vero scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare ad theologiam hec principaliter et universaliter pertinere noscuntur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> discipulus capitulum 5 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alteri scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie sacre
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus augustini allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato alii accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et pape aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 2 dist c palam qui ait palam est quantum in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentibus sibimet episcoporum serie et tot populorum vel concessione et assertione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos aperte apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelium nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> conceditur tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia ergo que maioris auctoritatis est quam evangelista est illa ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonis non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa et habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius discipuli vel eius sequaces sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predictum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed errare magis convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 13 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis regulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solus et c quis nesciat et c noli et c neque et ex 2 dist c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et 5 q 3 si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset enarrare seu recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod hec tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit evangelium sanctum quia multitudo gentium viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus capitulum 5 
<s 159> ad istam secundam rationem michi videtur quod responsionem totalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> etiam in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex illa ratione concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo vel legem aliis imponendo que assertio inter catholicas et que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste diffiniant an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe fata 
<s 166> magister capitulum 6 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel aliquos accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quod dicunt quia ad canonistas et non ad theologos spectat discernere que assertio catholica etc 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est discernere que assertio catholica que vel heretica sit censenda aliud enim est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad canonistas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabricata ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit aliquem in iudicio accusare et accusatus nisus voluerit defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum et quod falsum qui panni sint artificialiter facti aut aliter que autem edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut breviter concludam de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter discernere iuriste qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum sed
<s 179> constat quod sepe iuris periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi vel defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem pone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus capitulum 7 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum tamen michi ut videantur falcem suam mittere 
<s 185> in messem alienam si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis que de hereticalibus eloquuntur intelligere queant dic michi parum queso a principaliori proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu eorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet intellectum eorum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum habentur quam alii
<s 191> igitur ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet determinare et iudicare 
<s 192> item pro illa opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quod ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu eorum discernere 
<s 195> magister capitulum 8 
<s 196> sed aliis minime ista opinio placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minus commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem tardius theologi licet profundius cum magno labore et studio pervenerent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem istorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum ex quibusdam legibus imperialibus et constitutionibus ac diffinitionibus seu determinationibus conciliorum generalium et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis in quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero principia pure moralia traduntur in eis que nulla ratione possunt convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate hec autem pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 c sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sint perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet in 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad principia moralia que nulla possunt ratione mutari sed universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia naturali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed theologi tamen profundius quia per priora principia licet tardius et cum maiori labore pertinet ad eos de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem que pure positiva et que ex causa poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus capitulum 9 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus et naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum sunt solum tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad instituta moralia particularia et que valent variationem retinere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de hiis agibilibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliquid fuerit unquam statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que numerari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> ergo de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica certitudo et consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati divine scripture quam iuri naturali que non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et vera philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> hec auctoritas confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est 
<s 233> ex qua veritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c secundum consuetudinem et c que contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex quo sequitur quod omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit contraria debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c quo iure para dignitate ait dignitate vero ius naturale similiter prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim vel moribus recepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt habenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquide ergo apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ait cum ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferri oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet quod quecunque continentur in iure canonico theologie vel naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali continentur eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 c his continetur quod si in iure canonico invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo et utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste que principiis certioribus dignioribus et prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis cum suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iurium ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loqueris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut reputabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio intelligentium omnium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura et
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui est magnus philosophus multo certius profundius et clarius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat sententiam et memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus capitulum 10 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus condemnande
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui nullam originem et ordinem scientiarum noverunt
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis iudicat optime de metaphysicis et aliis que tamen fere nescit sicut multi qui pingere scribere arma naves et alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractantes causas et principia istorum que in istis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam iste scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe tamen cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod responsio querit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia superior principatur sicut de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro politicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia testante innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi potest per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquirentius indagares ad multas assertiones quas aliquando facillimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum anxerit si placet propone 
<s 264> discipulus capitulum 11 
<s 265> si omnia illa que vellem in animo tibi proponere et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem prememoratam accede
<s 267> sepe audivi quod assertio hereticalis alicuius dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere et ad alios quis hereticus est et quis catholicus est censendus et que assertio catholica et que hereticalis discernere
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste tenere videntur quod ad eos spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principaliter spectat inter catholicos et hereticos diiudicare que de hereticis exquisitius et magis de intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem raro de hereticis fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici solummodo in uno loco biblie scilicet ad timotheum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas pertinet principaliter hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat quis reputari debeat hereticus et quis catholicus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen sibi fuerit tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex ergo ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones habet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter super hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quia nullus est hereticus habendus nisi qui heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio inter hereses est numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus capitulum 12 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos diffinire quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad theologiam principaliter non pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui corrigendus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectat determinare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> canoniste principaliter quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quia ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus pravitatis heretice et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et de aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum debent cognoscere
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium ut innuit et habetur dist 15 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis vel respectu recedentis vel respectu exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem in hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est contumax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis puniendi cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia quis debeat puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectant principaliter quis est pertinax iudicare 
<s 302> discipulus capitulum 13 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa principaliter habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex veri et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria igitur
<s 312> ad theologos principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem pertinet considerare de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia cognoscit per causas superiores et per prima principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia iuristarum igitur cum theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit inferior ergo ad theologiam principalius spectat etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eodem patet aperte cum apostolus ad timotheum 3 doceat hereticum devitandum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondetur quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re significata fecit christus sepe mentionem vel sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam et pertinaciam iudeorum indicans in communitate tamen ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> discipulus capitulum 14 
<s 331> quantum ad hoc intelligo vel plus placet michi assertio ista secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes duas contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio oriretur ad theologos videretur applicandum qui sciunt universalia ac particularia profundius et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi ad notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuerit respondere et subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> similes autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes explicite magis tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate iudicii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia propter evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius opinionis 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui corrigendus a suo prelato suum defendit errorem quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensare vel defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non econtra nec omnis pertinacia est sub vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutarentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractant
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia sed intellexerunt quod sepe heretici pro contumacia sunt iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis et specialis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolenti postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad iudicem secularem non spectat principaliter scire profunde quis sit hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent quia tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et opera aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius et certius errantes pertinaciter deprehendunt quemadmodum suspensores furum tortores melius sciunt quam iudices quomodo debeant suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus capitulum 15 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum assertores istos que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent disserere qua poena secundum iura canonica oportet hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet contra hereticos formandi sunt libelli accusatorii et alii quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter etiam multas hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine illo raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis semper per principia in sacra scriptura tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui talia principaliter non considerant
<s 354> per rationes tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem in scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur scripture sacre non essent aliter tollerande explicit liber primus 

