<s 1> incipit prologus in libros dyalogorum qui versantur inter magistrum et discipulum suum okam ordinis minorum [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existimo nec me desinis infestare
<s 3> quamvis ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum fieri postulas importune
<s 4> nam et de controversia que super catholica fide et multis incidentalibus inter christianos nunc utitur nescio quam summam tibi componam imprudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi mihi ut dicis intendis proponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter importunitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale igitur opus et quomodo modo edi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo enim firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto mihi tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem fiat et responsionem
<s 12> volo namque te interrogare et tu mihi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quid tua sapientia sentit mihi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam quoque pretermittas que cum sit tua nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quod tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogeret caputare
<s 19> in hiis autem que alias gestio indagari tua volo auctoritate moveri sed quod in me [com] illegible [/com] rationes et auctoritates quas adduces [com] illegible [/com] meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod cum amor et odium superbia ira et invidia et nonnulle anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplexentur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quid aut cuius sententie fuerit actor sed quod dicitur attendentes rectioribus oculis scribenda respiciat et insistent sincerius indagini veritatis 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac doctrina cuius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> indecipherable magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum
<s 23> unde dominum papam dominum bavarum fratrem michaelem quondam generalem fratrum minorum fratrem geraldum nunc generalem dictorum fratrum fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem hoc opus flagito specialiter non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatur
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus intermissione studeas ita ut aliquam de te occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina noscatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondas mihi prebens materiam opinandi ad quod reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis mihi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam licet veritates ex causa tacere 
<s 28> tractatum igitur primum de hereticis acceleres inchoare quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet [com] illegible [/com] canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretica et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones catholice que heretice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter catholicos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut videtur quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissidentium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que flagitas servare curabo
<s 36> porro cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod igitur tibi placet interroga explicit prologus 
<s 38> 
<s 39> [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticalibus et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis duxi querendum ad quos theologos vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem factam respondetur diffiniendi plures habet significationes de quibus due videntur ad propositum pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinitur que heretica assertio et que catholica est censenda ad summum spectat pontificem et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis diffiniunt et determinant questiones
<s 44> et sic verbo diffiniendi circa propositiam questionem diversimode fecissem autem literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas litteras cum motivis eorum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est
<s 48> ad illam scientiam principaliter discernere spectat que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter de propositione veritatum catholicarum et reprobatione heresum tractaret
<s 49> est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda cui fides quantum ad credibilia principalibus adhibere
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canoni solum scientie quam theologie quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederet nisi auctoritas ecclesie me compulisset 
<s 54> igitur ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad catholicam 
<s 55> tertia ratio est hec
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda cuius actor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite distinguere
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> igitur ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> secundum capitulum 
<s 60> porro alii indubitanter quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem spectantia theologia dignoscitur iudicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nitantur quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie tractatores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio 
<s 63> vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim sola assertio que est consona theologie est vere catholica illa vero que sola noscitur theologie adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque de tractatis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum vel etiam legibus imperatorum inveniretur adversari et theologie nullatenus obviaret quam modo pro falsa vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> igitur ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda huiusmodi autem est scientia theologie nom scientia canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit inveniri nisi quod theologia recipitur
<s 69> igitur ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum catholica theologica noscitur theologiis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de sertoribus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet autem scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticibus theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractat
<s 72> igitur ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticalibus iudicans et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est [com] illegible [/com] illius scientie tractatores per quos [com] illegible [/com] assertiones catholice explicite [com] illegible [/com] pertractare comprobantur [com] illegible [/com] discernere que assertio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates catholice explicite
<s 74> huiusmodi est scientia theologia non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> igitur talis diffinitio ad theologos principaliter noscitur pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt et hereses dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi est theologia nam antequam canones ederentur apostoli aliique christi discipuli tanquam theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt et occulte et publice docuerunt doctrinasque hereses et auctoritates eorum confitaverit reprobaverunt et dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem docuit devitandum
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 asserit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione a fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> igitur ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinire 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi autem est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli secundo c negare secundo ego solis secundo c quis nesciat secundo c neque colligitur
<s 85> 
<s 86> septima ratio est
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius actor immediatus est deus a quo est tota fides nostra fides principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores divine scripture nichil pagine vel penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui [com] illegible [/com] sua secunda 2c ait spiritu sancto inspirati [com] illegible [/com] sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet [com] illegible [/com] ut patet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram incepit nequaquam est interpretanda humano ingenio cum omnis prophetia scripture divine propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> igitur ad theologos principaliter pertinet diffinitio sepedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe dicta iuris vel facto cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in dei persona dicente deuteronomio 4 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 20 qui de sermone dei loquens ait non addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hic addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per iohannem beatum evangelistam apocalypsis ultimo c terribiliter communicatur dicens si quis apposuerit ad hec apponet super illum deus plagas scriptas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> igitur ad tractatores scripture divine principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulamentum utriusque partis rationes tetigi fortiores tantum
<s 101> igitur consideretur que probabilior tibi et appareat tibi melior et tunc videbis etc de isto capitulo sequitur tertium capitulum 
<s 102> tercium capitulum discipulus 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adducens mihi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod et ipsa mihi videtur consona veritati licet ad rationes primo prima assertione nesciam satisfacere mihi christi
<s 104> unde peto et ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod scire desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid in mente habeas intimares sed petere intendebam ut responsiones aliquorum vel que cogitare possunt ab aliis recitatores nullatenus exprimendo eas rationabiles 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri eruditissimi in scientia rationali morali et theologica fuerunt nec per naturam absque predictis scientiis canones tam certe tam profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum igitur canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue qui theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia postea questionem habebo sed
<s 116> ad rationes ergo prefatas accedas 
<s 117> magister quia in hoc opere non secundum meam sed secundum tuam voluntatem promisi sequi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum probat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio ergo veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie firmitatis qui enim aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui recipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis para primo
<s 122> assertio igitur veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio talium veritatum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista responsio videtur mihi probabilis
<s 125> vellem tamen scire quarum dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam [com] illegible [/com] quo insinuare videntur quod non tantum ad eam pertineant 
<s 126> magister ad tuam questionem respondent isti dicentes quid ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones et epistole summorum pontificum licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et nonnullis constitutionibus et canonibus summorum pontificum quedam veritates catholice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tamen ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> non tantum ad theologiam et etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates catholicas approbare licet paucas
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates theologicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum autem scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quarum hoc ad theologiam principaliter et universaliter ad canonistarum vero scientiam secundario quodammodo et particulariter pertinere noscantur 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> sed responsio mihi videtur probabilis
<s 135> quare secundam rationem pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quidam que fidei sunt magis credendum est [com] illegible [/com] quam cuicunque alterisque scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut nonnulli dicant frequenter a multis contra intellectum 
<s 138> dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et populi aliquando pro tota aggregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicarum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et rectitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet ipsorum serie et tot populorum consensione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque in hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie complerivi
<s 142> ista enim scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sana intellecta inferri non potest quod magis sit credendum romano pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens per eam probare non potest quod maior fides adhibenda sit sacris canonibus quam sancto evangelio
<s 144> concedunt tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum est maius sua parte
<s 145> ecclesia autem que maioris auctoritatis est quam evangelista est illa ecclesia cuius actor pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si [com] illegible [/com] auctoritas totius 
<s 147> congregationis [com] illegible [/com] et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationes eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo maioris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus papa ut habetur 25 q 1 c sicut quidam ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ubi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quos nullam legem condere potest nequaquam sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa commendat qui ut habetur 2 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec contra prophetas vel sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat ex dist 9 c noli c secundo ego solis c quis nesciat c noli 2 c neque et ex dist 2 c consuetudinem et ex dist 9 c primus sicut et ex causa 2 q 3 c is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quam longum esset recitare hoc idem essent asserunt manifeste et easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium et multitudo viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defensare queruntur quartum 
<s 158> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem cum videtur quod responsionem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso ad istam rationem 
<s 161> magister respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo 
<s 162> 
<s 163> ex ista responsione concludi potest quod ad theologos spectat principaliter diffinire docendo non legem aliis imponendo que assertio inter catholicas queve inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubitatie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste discernunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si volunt ad profunda resolutos presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quod theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus aliqualiter obtinet quod ad canonistas qui non sunt theologi principaliter pertineat diffinitio sepe dicta 
<s 166> magister sextum capitulum 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moneatur tantummodo quod theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas eos oportet habere recursum
<s 172> quare dicunt videretur quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica que vero heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista responsio apparet mihi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud est enim discernere que assertio catholica que vero heretica est putanda aliud est scire formulas occasiones et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit defensari quomodo libelli accusationis responsionis et appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum monete actorum aurifabros fabris ferri et fabricationis armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni sunt artificialiter facti qui aliter que edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere an alia essent secundum naturam suam artant cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores quod libellationis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat autem quod sepe iuriste periti de rebus minimis aut sint tales quales debeant esse secundum naturam vel artem a qua fuerit nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam mihi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere tamen mihi videantur falcem suam 
<s 185> [com] illegible [/com] alienam mittere si hoc absque theologia acceptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta quidem heresibus alloquntur intelligere queant dic mihi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu istorum agnoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus eorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro autem assertione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum bonus est iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet iudicare 
<s 192> iterum pro ista opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie quia ipsa considerat igitur ad nullos magis spectat illorum que in iure traduntur ecclesiastico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu illorum discernere 
<s 195> [com] no chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quo ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos oportet habere
<s 199> nonnulla vera secularium legum periti profundius intelligunt et non minori quod commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione etiam in philosophia eruditi morali ac scientie rationalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia rationali in philosophia morali iure civilis et theologia [com] illegible [/com] essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria recitare et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collationes ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus seu determinationibus conciliorum summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in quibus hereses condemnantur et veritates theologice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et pluribus aliis capitulis in decretis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione divelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variare seu penitus abrogare ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 44 c sicut quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis libris canonistarum inventis quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologici si sunt perfecti canonistas excedunt licet nonnumquam non oporteat theologum illorum verborum habere memoriam 
<s 207> que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis aliis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutare universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia rationali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios profundius quia per priora principia licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa autem que pure positiva sunt et ex causa poterunt variari 
<s 211> discipulus 8 capitulum 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis imperialibus legibus ac pure moralibus universalibus videatur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris solummodo canonum stare sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullius enim non secundo de profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad illos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valeant variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata philosophie morali sicut particularia ordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliquid fuerit inique statutum debet omnimode reprobari et 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que mutare possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam philosophia moralis
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam apertam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio canonica authentica non est maioris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> tam veritati scripture divine quam iuri naturali quod non solum in lege undecipherable sed in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel philosophie morali contraria est omnimode refutanda
<s 229> igitur si quecunque constitutio ecclesiastica alteri predictarum scientiarum quanta fuerit adversum est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hoc infertur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet comminus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem ponuntur 6 c veritate et c de consuetudine et c qui concepta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex hoc sequitur quod omnis consuetudo ecclesiastica si veritati inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c dignitate ait dignitate vero ius nature prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim manibus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri 
<s 237> 
<s 238> cedat multiplici auctoritate probatur
<s 239> et ultimo ait cum ergo in naturali iure nichil aliud percipiatur quam quod deus vult fieri denique cum canonica scriptura nichil aliud quam deus in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quicunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eidem naturale ius preferri oportet
<s 241> ex hiis ut apparet istis sequitur quod quecunque in iure canonico theologie vel philosophie naturali quod non solum in theologia sed in philosophia morali eo quod incepit exordio rationalis nature vel creature ut habetur dist 6 his continentur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> igitur utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum [com] illegible [/com] libros dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confessionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam sententiam insolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus quia magnus philosophus multo fortius certius clarius et profundius iudicabit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat omnino memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus 8m capitulum 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que prima facie apparent false non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur mihi carere
<s 253> sive ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius defendentes respondeant undecipherable 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui secundum naturam originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis iudicare de mechanicis et aliis que tamen facere nescit si multi qui pingere sunt vere arma et naves ac alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractantes causas et principia illarum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam ille scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam scientiam scientie subalternantis que agnoscit principia scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonice profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia alia precipit superior sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et de scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus veteris et novi testamenti procollerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem multa querere quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem ut in hoc opere quantum potis sic terminos proprios aliarum scientiarum theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficiant nec curo quantum ad rationes pro prima opinione respondeas quia non valde debiles mihi videntur et qualiter ad eas responderi potest per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum angit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus 9m capitulum 
<s 265> si circa praedicta omnia que volvo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad aliquos poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica iudicare et ad alios quis catholicus et quis hereticus censendus discernere
<s 269> quamobrem interrogo aut ad theologos aut ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principaliter spectat diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus de hereticis satis prolixus est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe et diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem de hereticis raro fit mentio
<s 277> solummodo in uno loco biblie ad titum 3 invenitur scriptum hoc nomen heretici
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet discernere hereticos ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit effectus hereticus debent secundum iura canonica puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem committere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia esset plectendus
<s 280> iudex vero ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi pertinaci animositate hoc adhereat
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam que adhesio debet pertinere estimari principaliter spectat discernere
<s 283> igitur etc 
<s 284> discipulus 10m capitulum 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertinet principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio ad quos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos distinguere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc igitur velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter spectat iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectat considerare quomodo errantes 
<s 291> procedere quod ad theologos spectat
<s 292> canoniste autem theologi de accusationibus enunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et ceteris que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> igitur ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit ut habetur dist 44 c non licuit et beatus augustinus ut legitur 22 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem tractant principaliter canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel non respondentis aut obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et de hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> igitur ad episcopos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter scire quis est quibus est pertinax iudicandus hoc de isto capitulo breviter 
<s 302> discipulus 11m capitulum 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos principaliter pertinet
<s 305> 
<s 306> tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam et idem est iudex recti et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos autem principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem spectat considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando superior et inferior considerant de eadem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia superior cognoscit perfectiones superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia canonistarum ergo ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare
<s 317> minor est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur sic
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonistarum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad 2 3 docebat hereticum devitandum et in evangelio pertinaciam iudex volentium credere christo ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondetur quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re significata sepe fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis capitulo ubi ait de iudeis si non venisset et locutus non fuisset eis peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeis in suis erroribus quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam autem pertinacia iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobabat civitatibus que sibi credere noluerunt vel renuerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus mihi placet assertio ista secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes licet in genere principaliter theologi debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet de tali modo si inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos applicando theologica universalia ad particularia spectaret profundius et certius licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi ad notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos de pertinacia pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod cuius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam illius prime rationis 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi quod corruptus a suo prelato suum defendat errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologis duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia stricte accepto vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sint iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eisdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem quoque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilere nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat principaliter scire quis hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete operum aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo certius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem vero latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus 13m capitulum 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istas assertionem que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod canoniste non solum habentur disserere qua poena secundum iura oporteat hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur condemnande possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine isto raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus censendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie que in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit hereticus habendus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et quali debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est victus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia positiva particularia et sunt ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas autem universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia cui leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sunt adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur scripture divine non essent aliqualiter tollerande hec de isto capitulo et de tota articulo explicit primus liber de hereticis 

