<s 1> [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis aliis incidentibus inter christianos nunc vertitur questio quam summarie tibi exponam imprudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum tuam fuerim importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo opus et cuiusmodi et qualiter editum desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo ergo firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis contra fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim te ut per interrogationem [m] responsionem [/m] fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumes
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus occultare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam quoque minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te scirem omnino asserere intellectum proprium cogerem captivare
<s 19> in hiis autem que modo nescio indagare tua volo auctoritate moveri sed quod in me poscit rationes et auctoritates queo adducere aut meditando propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediunt ymmo pervertunt iudicium si scientiam vel sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat decipiant inimici sed hii et illi non quis amicus sententie fuerit auctor sed quod dicitur attendentes rectioribus oculis scribenda et insistent sincerius indagari veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quod de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis eorum loquens eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bernardinum vero fratrem michaelem generalem fratrem minorum fratrem m fratrem gerardum odonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem hoc opus specialiter exflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam supplicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eius domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum nam ut melius nosti nonnumquam licet veritatem ex causa tacere 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis inchoare accleres quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter distinguere que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirit que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter considerat quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si fiat hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem instituerem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedat tuum erit incipere 
<s 37> quid ergo tibi placet interroga 
<s 38> 
<s 39> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis dixi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire et que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda ad summum spectat pontificem et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis eorum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica et que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam spectat principaliter discernere que assertio catholica et que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatis seu veritatum catholicarum et de reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologica
<s 50> ergo etc 
<s 51> secunda ratio est
<s 52> ad illam scientiam spectat diffinire cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie ergo probo minorem quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio teste augustino contra epistolam fundamenti que videtur asserere maiorem auctoritatem esse ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi ecclesie auctoritas compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica et que etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica et que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem [m] aliqui [/m] quoniam auctor est scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad canonistas principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari discipulus ad hec 
<s 59> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos pertinet non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur iudicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima est hec
<s 62> ad illius scientie doctorum propter quam solummodo dicitur assertio quecunque catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda vel heretica nuncupanda
<s 63> vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie est vere catholica illa vero que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis poena erronea vel iniqua posset haberi non tamen debet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe pertinet principaliter diffinire per modum doctrine que assertio etc sed huiusmodi est scientia theologie et non scientia canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologiam talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur ad theologos mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscantur habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibuscumque assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractant
<s 72> ergo ad theologiam principalius pertinet de assertionibus catholicis et hereticis iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractare 
<s 74> theologice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio principaliter ad theologos dignoscitur pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia veri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales sive hereticas et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi est theologia ergo nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli christi tanquam viri theologi et catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores eorum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> prima etiam ad titum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibendi nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negatur et c cosonus et c quis nesciat et c noli et c neque colligitur evidenter
<s 85> ergo ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus est deus a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui in prima canonica sua et c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam sacram scripturam intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis prophetia scripture propter interpretatione non fuit
<s 90> non enim voluntate humana allegata est prophetia aliquando
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad illius scientie tractatores principaliter pertinet diffinitio sepe dicta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est theologia moyse in persona domini dicente deuteronomio c 4 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sancti per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponat super eum deus plagas scriptas que sunt in isto libro 
<s 96> et si diminuerit de verbis prophetie huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que scripta sunt in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos scripture sacre tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est vera censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc vero ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima parte nesciam respondere nec satisfacere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister respondetur tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quod de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potes quod scire desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuat nullo modo volebam quod quicquid in mente habeas determinares sed intendebam petere ut responsiones aliorum vel que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod aliquos cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum 
<s 111> 
<s 112> dictatores viri eruditissimi acutissimi in scientia naturali morali et theologia fuerunt nec per ambiguous absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scientia sacrorum canonum intellectum illorum precipue que ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo prefatas accedas 
<s 117> magister respondetur quia in hoc opere non sensum meum sed voluntatem tuam sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de assertione veritatum theologicarum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit verum approbat esse verum asserit illud dictum esse verum
<s 120> assertio enim veritatis est 
<s 121> reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decreto capitulo primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio catholicarum veritatum et dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertinet 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinet ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinet ad eam 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones et epistole summorum pontificum 
<s 127> per que veritates catholice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates catholicas approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertinet tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem assignant dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum autem scientia catholicas veritates approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare hoc ad theologiam principaliter et universaliter pertinere dinoscitur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alie scientie nullisque scriptoribus aliarum scientiarum quarumcunque ita oportet credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando autem accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua speciali multitudine cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam accepit beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum assertive consensione firmatur ubi etiam catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia etiam scriptores evangeliorum et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum romano pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens per ea probari non potest quod maior fides adhibenda sit sacris canonibus quam sancto evangelio
<s 144> concedit tamen quod magis est credendum ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum est maius sua parte
<s 145> ecclesia ergo que maioris est auctoritatis quam evangelista est illa ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem minoris si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius discipuli apostoli et eos sequentes sancti patres sententialiter aliquid diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod probatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit nitentur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem condere non potest nequaquam sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 2 q qui omnipotentem ait qui deum omnipotentem metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec prophetas vel sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis habetur patenter quod conditor canonum si omnipotentem metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex pluribus capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c neque et ex dist 2 c consuetudinem et ex dist 24 c sicut et 5 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium evangelium habet usque ad animam et sanguinem defensare 
<s 158> discipulus [com] no chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam rationem michi videtur quod responsionem rationalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad rationem tertiam respondetur 
<s 161> magister ad tertiam rationem respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> etiam in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione concludi potest quod ad theologiam spectat principaliter docendo diffinire etiam legem aliis imponendo que assertio inter catholicos queve inter hereticos debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus discernunt canoniste an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda revolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat aut repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe dicta 
<s 166> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica vel heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista ratio apparet michi tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud est enim discernere que assertio est catholica que heretica est putanda et aliud est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusantes primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquod de aliquo predictorum voluerit in iudicio accusare et accusatus paratus fuerit defendere quomodo libellum accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeat et formari primum ad monetarios aurifabros fabri ferros et fabricatores armorum pertinere dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristam pertinet discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni sunt artificialiter facti et qui aliter que edificia sunt utilia quibuscumque et que inutilia et 
<s 177> ut breviter concludam de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent iuriste principaliter discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis et appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat enim quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi vel defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc propone aliam vel quiescere me permitte 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum tamen michi videantur falcem suam 
<s 185> in messem mittant alienam si hoc absque theologia attemptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus obloquuntur intelligere queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu illorum que in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris canonicis inseruntur sed etiam ista clarius et magis profunde et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videtur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis cognoscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum pertinet principaliter iudicare 
<s 192> item pro ista opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu illorum discernere 
<s 195> magister [com] no chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum oportet theologos habere si perfecti fuerint
<s 199> nonnulli vero secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quidam autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nonnulli vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum magno labore et studio perveniant
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia naturali et in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que habentur in libris eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus diffinitionibus sive determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis in quibus hereses dampnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 9 c sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sint perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologos illorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et in scientia perfectos naturali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad aliquos scilicet theologos profundius per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illa vero que pure positiva sunt et que ex causa potuerunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus et puris moralibus ac naturalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positive que in libris solummodo canonistarum sunt tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant exagitari 
<s 217> magister ad assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiori subordinata sibi certius potest et profundius iudicare quam scientia inferior
<s 219> gap scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare per quam si fuerit aliquid inique statutum debet omnimode reprobari et contra quam si nichil valet in particulari ordinari vel statui 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum noscit esse tam theologia quam philosophia moralis vera
<s 224> igitur de illis vel theologia vel philosophia vere moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> consuetudo ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica constitutio
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture divine quam etiam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et vera philosophia moralis certissime iudicare  
<s 231> hec ortam ratio confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate sive veritati contraria vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione 8 ponuntur c veritate et c secundum consuetudinem et c qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus contemnenda
<s 234> ex quo sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 c dignitate ait dignitate vero ius naturale prevalet similiter consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moralibus accepta sunt vel in scripturis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 c 1 ait liquide ergo apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem consuetudo naturali iuri postponitur multiplici auctoritate probatur
<s 239> etiam c ultimo ubi ait cum ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus voluit fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam quod in divinis legibus inveniatur divine vero leges in illa consistant patet quod quecunque divine voluntati sive scripture canonice contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico et et theologia vel iure naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 8 c his continetur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quo principiis dignioribus certioribus prioribus et utilioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnis iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indiciis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii insolubiliter ut putabant suam intentionem fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerunt allegata pro ipso liquide concludebant
<s 247> unde ut fere cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti contradicunt quod iste theologus qui est magnus philosophus multo certius clarius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat omnino memoriam quam theologie et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti etc finitur istud capitulum et sequitur alius 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus condemnande
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti non puto omnino irrationabilem arbitror autem nunc quia non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigisti qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui naturam originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis oportune iudicat de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma et naves ac alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractatores principia et causas illorum que in scientiis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam alie scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis certius iudicant de conclusionibus et etiam principiis scientie subalternate quam habens tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea contradicit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter conspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus ethicorum et in libro physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis igitur de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignoratis eorum intellectum non caperent cupio quod in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas potest responderi per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquirentius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta ad hoc animum tuum allicit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa omnia illa que volvo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut coepisti librum maximum faceremus et
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> audivi sepe quod assertio alicuius est catholica ipse tamen est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen inter hereticos ipse minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio est catholica et que heretica iudicare et ad alios quis catholicus et quis hereticus censendus discernere
<s 269> quare breviter interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius diiudicare hereticos et per consequens inter hereticos et catholicos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis 
<s 275> diffuse sepe tractatur
<s 276> in theologia autem fit mentio de hereticis raro
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solum biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii dictam opinionem reputant omnino falsam esse dicunt enim quod ad theologos spectat quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habeant ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debeat secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit puniendus
<s 280> iudex ergo ecclesiasticus si aliquis fuerit coram eo tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi quia pertinaci animositate heresi adheret
<s 282> sed quia ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam que adhesio eius debet pertinax estimari principaliter spectat distinguere
<s 283> 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica et que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos discernere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidem canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter non pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus et non ad theologos ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectet considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos principaliter spectat discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati contra errantes debeant procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus nunciationibus et inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et de aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas principaliter pertinet scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit ut habetur dist 15 c non licuit et per beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non respondentis vel obscure respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis vel respectu non venientis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et de hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia quis debeat puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis earum 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat principaliter scire quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos principaliter pertinet tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que immediate committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui sed 
<s 311> fides et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero pertinet principaliter determinare de fide sive considerare
<s 313> ergo ad eosdem pertinet considerare principaliter de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam ad inferiorem quia scientia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresum considerat tam theologia quam scientia canonistarum ergo cum theologia sit scientia superior scientia vero canonistarum sit scientia inferior sequitur quod ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret canonistarum hoc est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum hominum devitari et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium christo credere ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax non in evangelio mentio fiat tamen de re significata fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam et pertinaciam iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere renuerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum ad hoc intelligo plus placet michi ista assertio secunda et ideo michi indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos videretur applicanda et universalia ac particularia profundius spectarent et certius iudicarent licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacem alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt iudicem ordinarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusaret si veniens respueret respondere si nititur fugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium seu iustitiarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare de pertinacia 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis primo 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem dicitur quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iudicaret in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et in tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent de pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia reputanda stricte accepto vocabulo contumacie et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerant non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus inferior vero de particularibus tractant
<s 342> ut gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici pro contumacia sunt iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter pertineat eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat scire profunde et principaliter quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices enim seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et aliorum operum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem essent iuste puniendi theologi tamen multo fortius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furium melius sciunt quam iudices quomodo debeant suspendi latrones gravitatem autem latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt quod canoniste non solum habent disserere qua poena secundum iura canonistas oporteat hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt particularia positiva et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eos si scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur sacre scripture non essent aliqualiter tollerande 

