<s 1> incipit dyalogus magistri guellermi oquam de ordine fratrum minorum hic incipit prologus [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum postulas importune
<s 4> nam nec de controversia que super [b] de [/b] fide catholica et multis incidentibus inter christianos nunc vertitur questio quam tibi summam exponam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut 
<s 5> importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter [b] improbitatem [/b] probitatem tuam voluntati tue parere conabor
<s 6> quale ergo opus et cuiusmodi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo ergo firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui tractatus quorum primum de hereticis secundum de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertium de gestis contra fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri vocetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quod tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino vero cum diversas et adversas assertiones fueris discursurus tuam conclusionem minime pretermittas que tamen tua sit nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quia tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare nolo auctoritate moveri sed quid in me possint rationes et auctoritates quas adducere aut meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quod cum amor et [com] illegible [/com] superbia ira et invidia aut nonnulle alie anime passiones in inquisitione veritatis humanum accipiant impediant ymmo pervertunt iudicium si scientiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quid est alicuius sententie auctor sed quid dicitur attendentes remotioribus oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagari veritatem 
<s 21>propter quam etiam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac de doctrina eius suisque emulis sentias nunquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum
<s 23> unde dominum papam vel dominum vel bavarum dominum vel fratrem michaelem generalem fratrum minorum fratrem girardum othonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contrariam controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod acta dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem domini summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter moram prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum 
<s 28> tractatum ergo primum de hereticis acceleres inchoare materiam in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui etiam heretici et catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacitate et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam per dissentientium circa fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> primo tamen opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedit tuum erit incipere 
<s 37> quod igitur tibi placet interroga explicit prologus 
<s 38> incipit primus liber prime partis dyalogorum discipulus 
<s 39> primum capitulum 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticis et catholicis ac etiam de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurimum in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem tuam propositam sequitur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due ad propositum videntur pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que est assertio heretica et que catholica est censenda ad summum pontificem spectat et concilium generale
<s 43> aliquando contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto verbo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam opinio est quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat diffinire et discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> igitur etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire etc cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie sed magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio testante augustino contra epistolam fundamenti qui videtur asserere maiorem esse ecclesie auctoritatem quam evangelii quia nec evangelio crederem inquit nisi auctoritas ecclesie compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam etc 
<s 55> tertia ratio
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda etc cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite diffinire
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui auctor est scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> secundum capitulum 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem pertinentia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus confirmare nituntur quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie doctores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio est catholica reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo quecunque assertio est catholica nuncupanda
<s 64> illa enim sola assertio est consona theologie est vere theologica illa vero sola que theologie noscitur adversari heretica esse dignoscitur si enim aliqua assertio aliquibus decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum ac etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis pro falsa erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio
<s 67> ad illius scientie doctores pertinet diffinire etc que tractat regulas fidei que tractantur in alia scientia et plures alias et non econtra huiusmodi est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim que ad fidem nostram spectant in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in earum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior tractare noscuntur habet scientia superior principaliter iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticis theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo tractant
<s 72> ergo ad theologiam pertinet principalius de assertionibus catholicis et hereticalibus iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire et per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractantur pertinet etc
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum in quibus pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos dignoscitur principaliter pertinere
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset canonistarum scientia viri catholici veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi autem est theologia nam antequam canones conderentur apostoli aliique discipuli iesu christi tanquam viri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt ac etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad thimotheum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem devitandum docuit
<s 80> prima etiam ad thimotheum 4 docuit etiam manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis autem tenet principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica etc
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solum et c quis nesciat et c nobis et c neque colligitur evidenter
<s 85> quod ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus deus est a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia sunt plures scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui canonica sua secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet dicit omnis prophetia scripture divine propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio antedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe fata cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi est autem theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor nec auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 38 de sermone dei loquens ait ne addes quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponet super eum deus plagas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos sacre scripture tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus capitulum 3 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribuas occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa michi videtur consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam respondere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid mente habeas indices sed petere intendebam ut responsiones aliorum que cogitari possunt ab aliis rectiores nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam petitionem concipio facio quod hortaris
<s 110> imprimis autem volo te scire quod auctores theologi moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorarent
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri acutissimi in scientia naturali morali et theologia fuerunt nec per nullam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo contemnendos licet forte scire canonum sacrorum intellectum illorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineant
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte de ista materia questionem habebo
<s 116> ad rationes ergo prefatas accede 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum theologicarum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio enim veritatis est 
<s 121> reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum et per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis primo
<s 122> assertio ergo veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et reprobatio seu dampnatio heresum principaliter ad theologiam pertinet 
<s 124> discipulus ista ratio videtur michi satis probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis approbatio et dampnatio principaliter pertinent ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum pertinent ad eam 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent libri decretorum et decretalium et alie constitutiones summorum pontificum et epistole licet in predictis libris minime sint insite
<s 127> in predictis autem libris et in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates theologice asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam iste veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas catholicas veritates approbare et aliquas hereses licet paucas reprobare
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit nichil mendicat canonistarum etiam scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare ad theologiam hec principaliter et universaliter pertinere noscuntur ad canonistarum vero scientiam secundario et particulariter tantum 
<s 133> discipulus capitulum 4 
<s 134> haec responsio videtur michi probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque alii scientie nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum ita oportet credere sicut scriptoribus theologie sacre
<s 137> auctoritas beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum textus beati augustini allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis scripturarum accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando accipitur pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio clericorum omnium aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et pape aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto modo ultimo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentibus sibimet episcoporum serie et tot populorum vel conssertionis assertione firmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi eum auctoritas ecclesie compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum summo pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest quod maior fides exhibenda sit sacris canonibus quam evangelio sancto
<s 144> conceditur tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesia ergo que maioris auctoritatis est quam evangelista est illa ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendens evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonis non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa et habetur 5 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quia inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste nequaquam dixerunt
<s 150> ubi non aperte dominus vel eius apostoli vel eius sequaces sancti patres sententialiter aliquid dixerunt diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predictum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerint apostoli et prophete destruere quod absit niterentur non sententiam dare sed magis errare convincerentur
<s 152> ex hiis verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem sane obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem papa deum nec contra evangelium christi nec contra apostolos nec prophetas nec contra sanctorum patrum instituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem metuit vel contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solus et c quis nesciat et c noli et c neque et ex 5 c consuetudinem et ex dist 9 c sicut et 5 q 3 c si hiis qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum foret enarrare seu recitare hoc idem asserunt manifeste et propter easdem rationes dicunt quod hec tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit evangelium sanctum quia multitudo gentium viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defendere 
<s 158> discipulus capitulum 5 
<s 159> ad istam secundam rationem michi videtur quod responsionem totalem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso quomodo ad tertiam rationem respondetur 
<s 161> magister ad rationem tertiam respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et consensu concilii generalis
<s 162> et in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex illa ratione concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo vel legem aliis imponendo que assertio inter catholicas que inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsistis perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste diffiniunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si voluerint ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus qualitercunque opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe fata 
<s 166> magister capitulum 6 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huiusmodi nullam videtur probabilitatem habere
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quia theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel aliquos accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica etc 
<s 173> discipulus ista ratio michi apparet tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud enim est diffinire que assertio catholica queve heretica sit censenda aliud enim est scire formulas accusationum et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum in iudicio defendendi de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et accusatus nisus se fuerit excommunicare et defendere quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristam pertineret discernere quod aurum est verum quod falsum qui panni artificialiter sunt facti aut aliter que autem edificia sunt utilia quibuscumque que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debent esse secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oportet formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem pone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus capitulum 7 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos principaliter spectat inter assertionem catholicam et hereticam discernere cum michi tamen videantur falcem suam 
<s 185> in messem mittere alienam si hoc absque theologia temptare presumpserint eo quod nec absque theologia capitula in decretis que de heresibus eloquuntur intelligere queant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu eorum qui in decretis habentur ad quos videlicet principalius et profundius pertinet illorum intellectum cognoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris iuris canonici inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur tali ratione posse moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum est bonus iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos de intellectu eorum principaliter pertinet iudicare 
<s 192> item pro illa opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quod ad nullos magis spectat aliquorum notitia quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu eorum discernere 
<s 195> capitulum 8 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulla vero secularium legum periti et profundius intelligunt tamen minori commendant memorie
<s 200> quidem autem naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie naturalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem tardius theologi licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia rationali in philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem istorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et constitutionibus ac diffinitionibus sive determinationibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in ea quod nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate hec autem pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 14 c sicut quidam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sint perfecti canonistas excedunt licet numquam oporteat theologos istorum verborum habere memoriam sub quibus pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicantur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia naturali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam ac etiam de intellectu eorum promptius iudicare sed ad alios profundius quia per principia priora licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorumdem
<s 210> illi autem que pure positiva et que ex causa poterunt variari canoniste magis in memoria retinent sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus capitulum 9 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa dicit de theologicis et legibus imperialibus ac moralibus utique videtur omnino rationalis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris canonistarum sunt solum tradita non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum ergo talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de ipsis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior de traditis in scientia inferiore subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem retinere est scientia inferior subordinata et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia potest certissime iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliquid fuerit inique statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem respectu agibilium particularium et que numerari possunt in iure canonico igitur per repertorum noscitur esse tam [m] theologia [/m] quam vera philosophia moralis
<s 224> ergo de illis nichil theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est minoris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati divine scripture quam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia moralis habetur cedit si enim inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque consuetudo ecclesiastica alteri scientiarum predictarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia moralis iudicare  
<s 231> hec auctoritas confirmatur auctoritate beati cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas illud valeat et vincat
<s 232> nam consuetudo et vetustas veritati contraria erroris est 
<s 233> ex qua veritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c secundum consuetudinem et c et qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo veritati contraria ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex quo sequitur quod omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit contraria debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 para dignitate ait dignitate vero illius nec similiter prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quibuscumque enim moribus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 ff 1 ait liquido ergo apparet quod consuetudo naturali iuri 
<s 238> cedit multiplici auctoritate probatur
<s 239> et ff 2 et ait autem si ergo in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri vel docetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam in divinis legibus inveniatur divine vero leges in illa consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet hiis quod quicunque in iure canonico theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 para his continetur et invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum esset penitus reprobanda
<s 242> ergo et utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius scientiarum huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus dignioribus et et prioribus et universalioribus [m] uti [/m] noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis constantiis a suis emulis qui papam et cardinales muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ne tibi qui inter omnes mundi clericos literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loqueris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum acceptis ad deliberandum trium dierum indiciis quarta die respondit ad omnia legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata et pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod iste theologus qui et magnus philosophus multo certius profundius clarius iudicavit de intellectu iurium quorum antea nullam habuerat memoriam quam theologie et ratione naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis fuerant enutriti 
<s 250> discipulus capitulum 10 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem arbitrabar nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam vel despiciunt dicentes quod est illorum qui nullam originem et ordinem scientiarum noverunt
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis que tamen fere nescit sicut multi qui pingere scribere arma naves et alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superiores tractantes causas et principia istorum que in istis inferioribus considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam iste scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie alternantis certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate et etiam principiis quam habens tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> ita theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis sepe tamen cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro physicorum fit mentio de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videntur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones 
<s 260> quamvis ergo de istis posses querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem in hoc opere quantum potero sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de illa materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia modo valde debiles michi videntur et qualiter ad eas responderi potest per predicta satis apparet 
<s 262> magister considera quod si predictam materiam exquirentius indagares ad multas assertiones quas aliquando facillimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum anxerit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus 11 capitulum 
<s 265> si omnia predicta que vellem in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut fecisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo illis omissis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio hereticalis alicuius dicitur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere et alios quis hereticus et quis catholicus est censendus et que assertio catholica et que hereticalis discernere
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel ad canonistas spectat inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste tenere videntur quod ad eos spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos spectat principalius diiudicare hereticos et per consequens inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis de intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem raro de hereticis fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas pertinet principaliter hereticos discernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat quis reputari debeat hereticus et quis catholicus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debet secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex ergo ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones habet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter super hereticos et orthodoxos discernant isti ostendunt dicentes quod nullus est hereticus habendus nisi qui in heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio inter hereses est numeranda sed etiam qui auctor eius debet pertinax estimari principaliter spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus 12 capitulum 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertineat principaliter iudicare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos diffinire quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad theologiam principaliter non pertinet iudicare quis est pertinax iudicandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad alios ergo spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis 
<s 291> quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quod ad orthodoxos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de citationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et de aliis que spectat ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscere
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum gregorium innuit et habetur dist 15 c non licuit et beatum augustinum ut legitur 24 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis vel respectu recedentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod aliquis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem in hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo ad ipsos principaliter spectat scire quis est contumax et hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus 13 capitulum 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem motivum eorum est tale
<s 306> ad theologos pertinet principaliter tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa principaliter habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos principaliter pertinet considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem pertinet considerare de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eadem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia cognoscit per causas superiores et per prima principia 
<s 316> sed [b] de [/b] pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia iuristarum ergo et theologia sicut scientia superior scientia vero canonistarum sicut inferior igitur ad theologiam principalius spectat etc
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eodem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum devitandum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendit 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondetur quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re signata fecit christus sepe sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in erroribus suis pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam et pertinaciam iudeorum indicans in communitate tamen ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere noluerunt 
<s 330> 14 capitulum 
<s 331> quantum ad hoc intelligo plus placet michi ista assertio secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes duas contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam nonnulli respondent dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet etiam si de tali modo inter canonistas dubitatio oriretur ad theologos videretur applicando et universalia ad particularia vera profundius et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi ad notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuerit respondere subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> similes autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes explicite magis tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate iudicii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia propter evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem quod hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi errantem in pertinacia manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensare vel defensurum de qua in decretis et tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderunt in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia stricto vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerarent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia sed intelligerint quod sepe heretici pro contumacia sint iudicare condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem respondent quod ad quem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad ipsum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat principaliter scire profunde quis hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et opera aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo fortius et certius errantes pertinaciter deprehendunt quemadmodum suspensuri furum melius sciunt quam iudices quomodo debeant suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus capitulum 15 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod non solum canoniste habent disserere qua poena secundum iura canonica oportet hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo scilicet contra hereticos formandi sunt libelli accusatorii et alii quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub nomine illo raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis semper per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura divina fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit habendus hereticus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per rationes tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret canonistarum prudentia an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarentur scripture sacre non essent aliter tollerande discipulus explicit liber primus 

