<s 1> [com] illegible [/com] primam partem dialogorum a venerabili patre fratre G de ockam ordinis minorum professoris sacre pagine editorum [com] chapter layout [/com] venerandorum virorum vestigia non relinquens duas personas discipuli scilicet et magistri finxi seu suscepi inter quas sequens dyalogus verteretur in persona discipuli verbis utens quam pluribus ex quibus posse colligi videretur quod idem discipulus de parte esset omnino michi contraria mecumque communionem habere penitus non auderet tali modo quod ego sequentis operis essem auctor omnibus hominibus duobus exceptis putans et gestiens occultare sed contra estimationem et intentionem meam accidit nescio per quem contrarium communicata prima parte operis huius statim quod ego feceram quam plures non latuit nec tamen propter hoc inceptum procedendi modum et loquendi dimisi sed continuavi et usque ad finem continuare propono quam ob rem nemo michi debet quamcumque opinionem qualitercumque hic discussam vel recitatam imponere nisi quam a me alias vel in aliis operibus scriptam vel dictam assertive vel opinative cognoverit nichil enim in persona mea sed aliorum hic dico quid autem de omnibus sentio in quodam alio opere intendo concedente domino explicare explicit prologus primus incipit prologus in idem opus secundus [com] chapter layout [/com] 
<s 2> in omnibus curiosus existis nec me desinis infestare
<s 3> quamvis enim ob multos editos laboriose tractatus scias me non modicum fatigatum quoddam tamen opus insolitum fieri postulas importune
<s 4> nam ut de controversia que super fide catholica et multis incidentalibus inter christianos nunc vertitur nescio quam summam tibi componam impudenter exposcis et audacter formam procedendi modumque loquendi michi ut dicis intendis imponere
<s 5> sane cum fuerim tuam importunitatem frequenter expertus non eo quod amicus meus es sed propter improbitatem tuam voluntati tue parere curabo
<s 6> quale igitur opus et quomodo edi desideras manifesta discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 7> vehementer exulto quod meis supplicationibus acquiescis
<s 8> teneo enim firmissime quod opus futurum occasionem inveniendi veritates quamplurimas toti christianitati perutiles ministrabit
<s 9> quod opto in tres distingui partes quarum prima de hereticis secunda de dogmatibus iohannis vicessimisecundi tertia de gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo vocari
<s 10> totum vero opus dyalogum censeo appellandum
<s 11> peto enim ut per interrogationem et responsionem fiat
<s 12> volo namque te interrogare et tu michi respondebis
<s 13> persona autem mea nomine discipuli tua vero nomine magistri notetur in quo personam recitantis assumas
<s 14> nec tantum unam sed plures quando tibi videbitur ad eandem interrogationem narra sententias 
<s 15> sed quid tua sapientia sentit michi velis nullatenus indicare
<s 16> quamvis enim velim omnino ut cum diversas et adversas assertiones fueris discussurus tuam quoque minime pretermittas que tamen sit tua nullatenus manifestes
<s 17> ad quod petendum moveor ex duobus
<s 18> primum est quod tantam de tua doctrina estimationem obtineo quod propter sententiam quam te omnino scirem asserere intellectum proprium cogerer captivare
<s 19> in hiis autem que modo gestio indagare tua nolo auctoritate moveri sed quid in me possent rationes et auctoritates quas adduces ac meditatio propria experiri 
<s 20> secundum est quia cum amor et odium superbia ira et invidia ac nonnulle alie anime passiones in inquisitione veritatis humanum impediant ymmo pervertant iudicium si sententiam tuam et etiam nomen occultare volueris nec amici opus futurum plus quam debeant amplectantur nec plus quam oporteat despiciant inimici sed hii et illi non quis aut cuius sententie auctor sed quid dicitur attendentes rectioribus oculis scribenda respicient et insistent sincerius indagini veritatis 
<s 21>propter quam rationem in hoc opere quid de domino summo pontifice ac doctrina eius suisque emulis sentias nequaquam aperias
<s 22> quod ut magis abscondas cum de personis loqueris eorum nomina supprimas officiorum et primis litteris nominum propriorum appella
<s 23> unde dominum papam dominum i bavarum dominum l fratrem michaelem de cesena fratrem m et fratrem giraldum othonis fratrem g cura vocare
<s 24> a te autem specialiter hoc opus efflagito non solum quia te reputo pre aliis eruditum sed etiam quia te video circa contingentia controversiam prefatam singulariter occupatum
<s 25> omnes enim libellos et opera adversariorum contra dominum summum pontificem niteris congregare in quibus sine intermissione studes ita ut aliquando occasionem habeam suspicandi quod aliqua dubitatio in corde tuo de summo pontifice eiusque doctrina nascatur
<s 26> quia tamen a me quem scis eiusdem summi pontificis sincerissimum zelatorem et quod adversarios complicesque eorum valde detestor de predictis nichil abscondis michi prebes materiam opinandi quod ad reprobandum tempore opportuno omnia opera colligis emulorum
<s 27> verumtamen propter motiva prescripta ante huius operis consummationem michi mentem tuam minime pandas nec propter hoc putes te culpam aliquam incursurum quia ut melius nosti nonnumquam licet veritatem ex causa tacere 
<s 28> tractatum igitur primum de hereticis acceleres inchoare quem in septem divide libros quorum primus investiget ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertiones catholice que heretice qui heretici et qui catholici debeant reputari
<s 29> secundus inquirat que assertiones heretice que catholice sunt censende 
<s 30> tertius principaliter consideret quis errans est inter hereticos computandus
<s 31> quartus quomodo de pertinacia et pravitate heretica debeat quis convinci
<s 32> quintus qui possunt pravitate heretica maculari
<s 33> sextus agat de punitione hereticorum et maxime pape si efficiatur hereticus
<s 34> septimus tractet de credentibus fautoribus defensoribus et receptatoribus hereticorum magister [com] chapter layout [/com] 
<s 35> affectas ut video quatinus ex serie dicendorum nemo possit colligere quam partem dissentientium circa catholicam fidem reputem iustiorem quod tue satisfaciens voluntati una cum aliis que efflagitas servare curabo
<s 36> porro cum opus futurum per interrogationem et responsionem fieri roges responsionem autem interrogatio antecedat tuum erit incipere 
<s 37> quod ergo tibi placet interroga explicit prologus secundus 
<s 38> incipit primus liber prime partis dyalogi utrum ad theologos vel canonistas principaliter pertinet diffinire que assertiones sunt catholice que heretice quive sunt heretici et qui catholici investigans 
<s 39> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 40> quoniam occasione dissensionis quam in christianitate conspicio de assertionibus hereticalibus et catholicis ac de personis hereticis et orthodoxis sum indagaturus quamplurima in primis duxi querendum ad quos theologos videlicet vel canonistas pertinet principaliter diffinire que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 41> magister ad interrogationem propositam respondetur quod verbum diffiniendi plures habet significationes de quibus due videntur ad propositum pertinere
<s 42> contingit enim aliquid diffinire auctoritate officii et sic diffinire que assertio heretica et que catholica est censenda ad summum spectat pontificem et concilium generale
<s 43> aliter contingit diffinire per modum doctrine quo modo magistri in scholis questiones diffiniunt et determinant
<s 44> et sic accepto vocabulo diffiniendi circa propositam questionem diversimode sentiunt literati 
<s 45> discipulus ad presens accipio verbum diffiniendi secundo modo
<s 46> et sic accepto vocabulo diversas sententias cum motivis earum audire desidero 
<s 47> magister quorundam est opinio quod ad canonistas principaliter spectat que assertio est catholica que heretica iudicare pro qua tribus rationibus videntur posse moveri quarum prima est hec
<s 48> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda que principaliter tractat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum
<s 49> huiusmodi est scientia canonistarum et non theologia
<s 50> ergo etc 
<s 51> secunda ratio est hec
<s 52> ad illam scientiam pertinet diffinire que assertio catholica et que heretica est censenda cui fides quantum ad credibilia principalius adhibetur
<s 53> sed quantum ad ea que sunt fidei magis credendum est canonistarum scientie quam theologie quia magis credendum est ecclesie per quam edita est canonistarum scientia quam evangelio testante augustino qui videtur asserere maiorem esse auctoritatem ecclesie quam evangelii quia nec evangelio inquit crederem nisi auctoritas ecclesie compulisset 
<s 54> ergo ad scientiam canonistarum magis pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda quam ad theologiam 
<s 55> tertia ratio est hec
<s 56> ad illam scientiam principaliter spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda cuius auctor habet symbolum fidei ordinare et articulos fidei rite distinguere
<s 57> sed hoc spectat ad summum pontificem qui est auctor scientie canonistarum
<s 58> ergo ad scientiam canonistarum et per consequens ad ipsos canonistas principalius quam ad theologos pertinet diffinire que assertio catholica que heretica debeat reputari 
<s 59> [com] chapter layout [/com] 
<s 60> porro alii indubitanter tenent quod ad theologos spectat non per modum diffinitionis authentice sed per modum doctrine principaliter diffinire que assertio catholica que heretica sit censenda et quod ad canonistas non pertinet nisi in quantum eorum scientia aliqua ad fidem spectantia a theologia dignoscitur mendicare 
<s 61> hanc autem suam assertionem rationibus nituntur confirmare quarum prima hec est
<s 62> ad illius scientie tractatores propter quam solummodo dicitur quecunque assertio catholica vel heretica principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica et que heretica est reputanda
<s 63> sed propter theologiam solummodo est quecunque assertio catholica vel heretica nuncupanda
<s 64> illa enim assertio sola que est consona theologie est vere catholica illa vero assertio sola que theologie noscitur adversari heretica est censenda si enim aliqua assertio quibuscumque decretis summorum pontificum vel etiam generalium conciliorum aut etiam legibus imperatorum inveniretur adversa si theologie nullatenus obviaret quamvis pro falsa erronea vel iniqua posset haberi non tamen deberet inter hereses computari
<s 65> ergo ad theologie tractatores principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 66> secunda ratio est hec
<s 67> ad illius scientie tractatores in qua explicite et complete traditur regula fidei orthodoxe principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda huiusmodi autem est scientia theologie non canonistarum
<s 68> multa enim ad fidem nostram spectantia in theologia reperiuntur explicite de quibus in scientia canonistarum mentio non habetur nichil autem spectans ad regulam fidei in eorum scientia poterit reperiri nisi quod a theologia recipiunt
<s 69> ergo ad theologos talis diffinitio principaliter poterit et noscitur pertinere ad canonistas autem non spectat nisi in quantum aliqua theologica noscuntur a theologis mendicare 
<s 70> tertia ratio est hec de assertionibus quas scientia superior et inferior noscuntur tractare habet scientia superior principalius iudicare
<s 71> sed de quibusdam assertionibus catholicis et hereticalibus theologia que est superior et scientia canonistarum que est inferior aliquo modo pertractant
<s 72> ergo ad theologiam principalius pertinet de assertionibus catholicis et hereticalibus iudicare et per consequens ad theologos principalius pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 73> quarta ratio est hec ad illius scientie tractatores per quam plures assertiones catholice explicite sub forma propria pertractare approbantur principalius spectat discernere que assertio catholica que heretica est habenda non ad illam in qua pauce veritates catholice explicite approbantur
<s 74> huiusmodi est theologia non scientia canonistarum quia in scientia canonistarum pauce veritates catholice sub forma propria pertractantur
<s 75> ergo talis diffinitio ad theologos principalius pertinere dinoscitur
<s 76> 
<s 77> quinta ratio est hec ad tractatores illius scientie per quam antequam esset scientia canonistarum viri catholici et fideles assertiones catholicas approbaverunt et hereses dampnaverunt principalissime pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 78> huiusmodi autem est theologia nam antequam canones ederentur apostoli aliique discipuli christi tanquam veri theologi veritates catholicas approbaverunt predicaverunt ac occulte et publice docuerunt doctrinasque hereticales et auctores earum confutaverunt reprobaverunt et etiam dampnaverunt
<s 79> unde et beatus paulus sicut legitur ad titum 3 hereticum hominem post primam et secundam correctionem docuit devitandum
<s 80> primo etiam ad thimotheum 4 asserit manifeste doctrinam prohibentium nubere abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus ad spiritum erroris et doctrinam demoniorum et per consequens ad pravitatem hereticam pertinere
<s 81> ergo ad theologiam et per consequens ad theologos principaliter pertinet diffinitio talis 
<s 82> sexta ratio est hec
<s 83> ad tractatores illius scientie cui quantum ad illa que fidei sunt omnis alia scientia cedit principaliter per modum doctrine pertinet diffinire que assertio catholica que heretica est censenda
<s 84> huiusmodi est scientia scripture divine que theologia vocatur ut ex decretis dist 9 per totum et specialiter c noli et c negare et c ego solis et c quis nesciat et c noli et c neque colligitur evidenter
<s 85> ergo ad theologos principaliter talis diffinitio spectat 
<s 86> septima ratio est hec
<s 87> ad tractatores illius scientie cuius auctor immediatus est deus a quo est tota fides nostra principaliter pertinet diffinitio antedicta
<s 88> talis autem est theologia quia scriptores scripture divine nichil penitus conscripserunt ex humano ingenio sed ex inspiratione divina solummodo teste beato petro qui canonica sua secunda c 1 ait spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines 
<s 89> propter quod docet beatus petrus ut patet ibidem quod prophetia scripture divine per quam totam scripturam sacram intelligit nequaquam est interpretanda humano ingenio dicens omnis scriptura propria interpretatione non fit
<s 90> non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia
<s 91> ergo ad theologos principaliter pertinet diffinitio sepedicta 
<s 92> octava ratio est hec ad tractatores illius scientie principaliter pertinet diffinitio sepe dicta cui non licet aliquid addere nec auferre
<s 93> huiusmodi autem est theologia moyse in persona dei dicente deuteronomio 4 c non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
<s 94> cui concordat salomon proverbiorum 30 qui de sermone dei loquens ait ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 
<s 95> hinc addentibus et auferentibus aliquid ex scriptura divina spiritus sanctus per beatum iohannem evangelistam apocalypsis ultimo terribiliter comminatur dicens si quis apposuerit ad hec apponat super illum deus plagas scriptas que sunt in libro isto 
<s 96> et si quis diminuerit de verbis prophetie libri huius auferet deus partem eius de libro vite et de civitate sancta et de hiis que sunt scripta in libro isto 
<s 97> ex quibus omnibus evidenter colligitur quod ad sacram scripturam nichil est addendum nec aliquid auferendum ex ea
<s 98> ergo ad theologos tractatores scripture divine principaliter pertinet diffinire per modum doctrine que assertio catholica que heretica est censenda
<s 99> 
<s 100> ecce ad interrogationem tuam assertiones contrarias recitavi et in fulcimentum utriusque partis rationes tetigi fortiores
<s 101> nunc ergo considera que probabilior tibi videtur 
<s 102> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 103> quamvis ex rationibus pro assertione secunda adductis michi tribueris occasionem multa querendi fateor tamen quod ipsa videtur michi consona veritati licet ad rationes pro prima assertione nesciam satisfacere michi metipsi
<s 104> unde peto ut tu ad eas respondeas 
<s 105> magister tu videris tibi ipsi contrarius
<s 106> in principio enim petisti ut quid de interrogationibus tuis sentirem nullatenus indicarem
<s 107> nunc autem poscis ut ad aliquas rationes respondeam ex quo convinci potest quod scire desideras quatinus quid teneam in corde aperiam 
<s 108> discipulus quicquid petitio mea ex vi vocis insinuet nullo modo volebam quod quid in mente habeas intimares sed petere intendebam ut responsiones aliorum vel que cogitari possunt ab aliis recitares nullatenus exprimendo an eas rationabiles vel irrationabiles putes esse censendas 
<s 109> magister ex quo tuam intentionem concipio faciam quod hortaris
<s 110> in primis autem volo te scire quod alios cognosco theologos qui moderni temporis canonistas tanquam non intelligentes presumptuosos temerarios fallaces deceptores cavillatores et ignaros in cordibus suis valde despiciunt reputantes quod sacrorum canonum intellectum ignorant
<s 111> pro quo tali ratione moventur
<s 112> sacrorum canonum dictatores viri eruditissimi in scientia rationali morali et theologia fuerunt nec per ipsam naturam absque predictis scientiis canones tam certe tamque profunde veritatis aliqualiter conscripsissent
<s 113> cum ergo canoniste moderni scientias ante dictas ignorent quamvis valeant canonum sacrorum retinere memoriam ad intellectum tamen eorum nequeunt pervenire 
<s 114> discipulus nostri temporis canonistas non reputo condemnendos licet forte scire sacrorum canonum intellectum illorum precipue qui ex theologia vel ratione naturali accipiuntur et non sunt pure positivi magis ad theologos quam ad canonistas pertineat
<s 115> sed circa hoc queso hic nullatenus immoreris quia forte postea de ista materia questionem habebo
<s 116> 
<s 117> magister quia in hoc opere non sensum meum sed tuam voluntatem sequi promisi rationes predictas incipiam pertractare
<s 118> unde ad primam nonnulli respondent theologi dicentes quod ad theologiam non ad scientiam canonistarum principaliter spectat de approbatione veritatum catholicarum et reprobatione heresum dampnatarum tractare
<s 119> cuius rationem assignant dicentes quod assertio veritatis est approbatio veritatis qui enim aliquod dictum asserit esse verum approbat idem dictum tanquam verum
<s 120> assertio ergo veritatis est approbatio veritatis
<s 121> approbatio autem veritatis est reprobatio contrarie falsitatis quia qui aliquam approbat veritatem per consequens reprobat contrariam falsitatem sicut qui precipit unum contrariorum per consequens prohibet aliud ut notat glossa in decretis para primo
<s 122> assertio igitur veritatum catholicarum per quandam consequentiam est reprobatio omnium heresum contrariarum
<s 123> cum ergo per theologiam principaliter veritates catholice asserantur sequitur quod approbatio veritatum catholicarum et dampnatio heresum ad theologiam pertineat 
<s 124> discipulus ista responsio videtur michi probabilis
<s 125> vellem tamen scire quare dicunt isti quod talis dampnatio et approbatio principaliter pertineat ad theologiam ex quo insinuare videntur quod non tantum ad eam pertineat 
<s 126> magister ad istam tuam questionem respondent isti dicentes quod ad scientiam canonistarum pertinent isti libri decretorum et decretalium ac alie constitutiones et epistole summorum pontificum licet in predictis libris minime sint inserte
<s 127> in predictis autem libris et in nonnullis constitutionibus et epistolis summorum pontificum quedam veritates asseruntur et nonnulle hereses reprobantur licet tam ille veritates quam hereses sint pauce respectu illarum que in theologia habentur
<s 128> et ideo non tantum ad theologiam sed etiam ad scientiam canonistarum spectat aliquas veritates catholicas approbare et aliquas hereses reprobare licet paucas
<s 129> ad theologiam autem spectat omnes veritates catholicas approbare et omnes hereses reprobare
<s 130> quare licet principaliter talis approbatio et reprobatio ad theologiam pertineant pertinent tamen secundario nihilominus ad scientiam canonistarum 
<s 131> aliam autem rationem adducunt dicentes quod theologia veritates catholicas approbando hereses reprobando a canonistarum scientia nichil omnino recipit vel mendicat canonistarum autem scientia veritates catholicas approbando et hereses reprobando a theologia omnia mendicando procedit
<s 132> quare hec ad theologiam principaliter et universaliter ad canonistarum vero scientiam secundario quodammodo et particulariter pertinere noscuntur 
<s 133> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 134> haec responsio michi videtur probabilis
<s 135> quare rationem secundam pertracta 
<s 136> magister ad secundam rationem respondetur quod quantum ad ea que fidei sunt magis credendum est theologie quam cuicunque scientie alii nullisque scriptoribus quarumcunque scientiarum oportet ita credere sicut scriptoribus sacre theologie
<s 137> auctoritas vero beati augustini que adducitur ut nonnulli dicunt frequenter a multis contra intellectum beati augustini pessime allegatur 
<s 138> ad cuius intellectum dicunt esse sciendum quod nomen ecclesie equivoce in locis variis accipitur aliquando enim accipitur pro loco corporali divinis officiis deputato aliquando pro aliquo speciali collegio clericorum aliquando pro toto collegio omnium clericorum aliquando pro aliqua multitudine speciali cleri et populi aliquando pro tota congregatione fidelium simul in hac vita mortali degentium
<s 139> aliquando vero nomen ecclesie non solum totam congregationem catholicorum viventium sed etiam fideles mortuos comprehendit 
<s 140> et isto ultimo modo accipit ecclesiam beatus augustinus in libro contra manicheos et recitatur 11 dist c palam qui ait palam est quod in re dubia ad fidem et certitudinem valeat catholice ecclesie auctoritas que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum confessione confirmatur ubi ecclesia catholica episcopos et populos a tempore apostolorum usque ad hodiernum diem sibimet succedentes importat
<s 141> et sic accipit nomen ecclesie augustinus cum asserit quod non crederet evangelio nisi auctoritas ecclesie eum compelleret
<s 142> ista enim ecclesia scriptores evangelii et omnes apostolos comprehendit sicut probatum est
<s 143> quare ex auctoritate augustini sane intellecta inferri non potest quod magis sit credendum romano pontifici canonum conditori quam evangelio et per consequens probari non potest per eam quod maior fides adhibenda sit sacris canonibus quam sancto evangelio
<s 144> concedunt tamen quod magis credendum est ecclesie que est multitudo catholicorum omnium qui fuerunt a temporibus prophetarum et apostolorum usque modo quam evangelio non quia de evangelio sit aliqualiter dubitandum sed quia totum maius est sua parte
<s 145> ecclesie igitur que maioris est auctoritatis quam evangelista est illa ecclesia cuius auctor evangelii pars esse dignoscitur
<s 146> non est autem mirum si maior est auctoritas totius quam partis
<s 147> et ideo maior est auctoritas totius congregationis comprehendentis evangelistas et omnes alios orthodoxos usque ad hec tempora quam unius vel etiam plurium personarum congregationis eiusdem 
<s 148> quod autem conditor canonum non sit maioris auctoritatis quam evangelium sed multo minoris ipsimet canonum conditores testantur aperte
<s 149> urbanus enim papa ut habetur 25 q 1 c sunt quidam ait sciendum vero summopere est quod inde novas leges potest condere pontifex supple romanus unde evangeliste aliquid nequaquam dixerunt
<s 150> ubi vero aperte dominus vel eius apostoli et eos sequentes sancti patres aliquid sententialiter diffinierunt ibi non novam legem romanus pontifex dare potest sed potius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet
<s 151> si enim quod docuerunt apostoli et prophete destruere quod absit niteretur non sententiam dare sed magis errare convinceretur
<s 152> ex quibus verbis colligitur evidenter quod conditor canonum multo minoris auctoritatis est quam evangelium sacrosanctum contra quod novam legem nequaquam condere potest sed ipsum defendere usque ad animam et sanguinem obligatur
<s 153> contra quod si novam legem dare presumeret esset de errore per catholicos convincendus 
<s 154> his fabianus papa concordat qui ut habetur 11 q 3 c qui omnipotentem ait qui omnipotentem deum metuit nec contra evangelium christi nec contra apostolos vel prophetas vel sanctorum patrum constituta agere aliquid ullo modo consentit
<s 155> ex quibus verbis patenter habetur quod conditor canonum si omnipotentem deum metuit nichil contra evangelium presumit statuere et ita non maioris sed minoris auctoritatis quam evangelium esse dinoscitur 
<s 156> quod ex plurimis capitulis in libro decretorum insertis clarius luce constat sicut ex dist 9 c noli et c ego solis et c quis nesciat et c noli et c neque et ex dist 11 c consuetudinem et ex dist 14 c sicut et ex causa 11 q 3 c si is qui preest
<s 157> alie auctoritates quamplurime quas longum esset recitare hoc idem asserunt manifeste et per easdem rationes dicunt quod tota multitudo christianorum nunc vita mortali viventium non est maioris auctoritatis quam sit sanctum evangelium quia multitudo viventium evangelium debet usque ad animam et sanguinem defensare 
<s 158> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 159> ad istam secundam rationem michi videtur quod rationem rationabilem recitasti
<s 160> nunc autem referas mihi queso qualiter ad rationem tertiam respondetur 
<s 161> magister ad rationem tertiam respondent nonulli dicentes quod summus pontifex debet sacrarum literarum habere notitiam et etiam in sacris canonibus debet esse peritus et ideo symbolum ordinare et articulos fidei recte distinguere spectat ad ipsum precipue cum consilio et assensu concilii generalis
<s 162> sed in symbolum ordinando et articulos fidei distinguendo et eadem ratione in diffiniendo authentice que assertio est catholica et que heretica reputanda theologie principaliter debet inniti secundario autem in sacris canonibus poterit se fundare
<s 163> et ideo ex ista ratione concludi potest quod ad theologos principaliter spectat diffinire docendo non legem aliis imponendo que assertio inter catholicas queve inter hereticas debeat numerari 
<s 164> discipulus puto quod quicunque intelligens hec que scripsisti perlegerit tenebit indubie quod ad canonistas non pertinet de multis assertionibus iudicare an catholice vel heretice sint censende et de quibuscumque assertionibus canoniste discernunt an inter catholicas vel hereticas debeant numerari necesse est eos ad theologiam recurrere si volunt ad profunda resolvere presertim cum nulla assertio vere catholica vel heretica sit habenda nisi quia theologie consonat vel repugnat
<s 165> quare non arbitror quod aliquis literatus aliqualiter opinetur quod ad canonistas qui non sunt theologi pertineat principaliter diffinitio sepe dicta 
<s 166> magister [com] chapter layout [/com] 
<s 167> multa nimis ignoras
<s 168> scio enim quosdam canonistas qui theologos deridere presumunt cum investigare nituntur de multis assertionibus an debeant inter hereses computari dicentes quod talis investigatio ad canonistas non ad theologos noscitur pertinere 
<s 169> discipulus de hoc quod dicis vehementer admiror quia dictum huius nullam videtur habere probabilitatem
<s 170> narra tamen si pro se aliquam rationem huiusmodi assertores allegant 
<s 171> magister audivi quod ex hoc moventur tantummodo quod theologi cum ipsi vel alii de heresi accusantur vel alios accusare conantur libellos accusationis responsionis appellationis et huiusmodi componere nesciunt nec formare sed ad canonistas oportet eos habere recursum
<s 172> quare dicunt quod ad canonistas non ad theologos spectat discernere que assertio catholica que heretica est censenda 
<s 173> discipulus ista ratio michi apparet tam frivola quod responsione non indiget
<s 174> aliud est enim discernere que assertio catholica que heretica est putanda aliud est scire formulas actionum et modum agendi contra hereticos in iudicio ac etiam modum defendendi in iudicio de heresi accusatos primum ad theologos secundum ad iuristas noscitur pertinere
<s 175> quemadmodum aliud est cognoscere denarios veros a falsis aurum ab auricalco equos sanos ab egris arma fortia et fabrefacta ab aliis et aliud est scire si aliquis de aliquo predictorum voluerit in iudicio aliquem accusare et si accusatus se voluerit defensare quomodo libelli accusationis responsionis appellationis et huiusmodi quibus uti in iudicio fuerit oportunum confici debeant et formari primum ad monetarios aurifabros fabros ferri et fabricatores armorum spectare dinoscitur secundum vero ad iuristas non est dubium pertinere
<s 176> unde per istam rationem probare contingeret quod ad iuristas pertineret discernere quod aurum est verum et quod falsum qui panni sunt artificialiter facti qui aliter que edificia sunt utilia quibuscumque et que inutilia et 
<s 177> ut concludam breviter de omnibus mechanicis et rebus naturalibus universis que in usum veniunt hominum haberent principaliter iuriste discernere qualia essent secundum naturam suam vel artem cum de omnibus huiusmodi contingat in iudicio litigare
<s 178> in quo casu necesse est litigatores pro libellis accusationis responsionis appellationis et huiusmodi ad iuristas habere recursum
<s 179> constat quod sepe iuriste periti de rebus minimis an sint tales quales debeant etiam secundum naturam vel artem a qua fiunt nesciunt iudicare
<s 180> quomodo tamen de talibus rebus recuperandis vel defendendis in iudicio oporteat formare libellos et alia que spectant ad formam agendi et defendendi coram iudice non ignorant 
<s 181> magister ecce interrogationem tuam primam iuxta formam quam michi prefixisti breviter pertractavi
<s 182> nunc autem propone aliam vel quiescere me permittas 
<s 183> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 184> quia aliqui canoniste putant ut dicis quod ad ipsos spectat principaliter inter assertionem catholicam et hereticalem discernere cum tamen michi videantur falcem suam mittere 
<s 185> in messem alienam si hoc absque theologia attemptare presumunt eo quod nec absque theologia capitula in decretis inserta que de heresibus loquuntur intelligere valeant dic michi obsecro parum a principali proposito disgrediendo quid sentiunt literati de intellectu illorum que in decretis habentur ad quos videlicet profundius et principalius pertinet illorum intellectum agnoscere 
<s 186> magister circa questionem tuam inveniuntur opiniones contrarie
<s 187> canoniste enim sentire videntur quod ipsi non solum habent memoriam maiorem eorum que in libris canonici iuris inseruntur sed etiam illa clarius et magis profunde intelligunt et quod quis sit intellectus ipsorum ad ipsos spectat principaliter iudicare saltem per modum doctrine
<s 188> pro hac autem opinione videntur posse tali ratione moveri
<s 189> iuxta sententiam sapientis unusquisque bene iudicat de hiis que novit et horum bonus est iudex
<s 190> canoniste autem magis noscunt illa que in libris eorum traduntur quam alii
<s 191> ergo ad ipsos magis principaliter pertinet iudicare de intellectu eorum 
<s 192> iterum pro ista opinione alia ratio potest adduci
<s 193> quia ad nullos alios magis spectat notitia aliquorum quam ad tractatores illius scientie que ipsa considerat ergo ad nullos magis spectat notitia illorum que in iure traduntur canonico quam ad tractatores canonici iuris cuiusmodi sunt canoniste
<s 194> ad ipsos ergo principaliter spectat de intellectu illorum discernere 
<s 195> [com] chapter layout [/com] 
<s 196> sed aliis ista opinio minime placet
<s 197> dicunt enim quod ad canonistas spectat de multis que reperiuntur in libris eorum maiorem habere memoriam 
<s 198> de pluribus autem et tenaciorem memoriam et profundiorem intellectum theologos si perfecti fuerint oportet habere
<s 199> nonnulla autem secularium legum periti et profundius intelligunt et non minori commendant memorie
<s 200> quedam vero naturali prediti ratione et in philosophia eruditi morali ac scientie rationalis nequaquam ignari et plenius intelligunt et non minus memorie noscuntur imprimere
<s 201> nulla vero canoniste intelligunt profundius licet propter maiorem multorum memoriam quis sit aliquotiens intellectus quorundam promptius valeant explicare ad quem alii tardius licet profundius cum magno labore et studio pervenirent
<s 202> si autem aliqui canoniste in scientia rationali philosophia morali iure civili et theologia plene essent instructi ad illos principalissime pertineret ea que in libris habentur eorum et tenaciori memoria retinere et de ipsorum intelligentia promptius et perfectius iudicare 
<s 203>ad evidentiam autem predictorum dicunt isti esse notandum quod libri canonistarum non sunt nisi quedam collectiones ex auctoritatibus biblie et originalium theologorum sanctorum et ex quibusdam legibus imperialibus et ex constitutionibus et diffinitionibus conciliorum et summorum pontificum in quibus quedam pure theologica explicantur et declarantur sicut in illis quibus hereses condemnantur et veritates catholice approbantur ut patet extra de summa trinitate et fide catholica c 1 et c damnamus et extra de hereticis cum christus et in pluribus aliis capitulis in decretis insertis
<s 204> quedam vero pure moralia traduntur in eis que nulla possunt ratione convelli sicut in capitulis decretorum et decretalium patet innumeris
<s 205> quedam autem precipiuntur in eis et prohibentur que sunt pure positiva ex humana dependentia voluntate que pro necessitate et utilitate possunt rationabiliter variari seu penitus abrogari ut patet extra de consanguinitate et affinitate c non debet et dist 14 c sicut quedam
<s 206> ex hiis dicunt quod de theologicis in libris canonistarum inventis tam quantum ad memoriam quam quantum ad intellectum theologi si sunt perfecti canonistas excedunt licet nonnumquam non oporteat theologum illorum verborum habere memoriam sub quibus sententia pure theologica in capitulo determinationis ecclesie explicatur
<s 207> quo ad leges autem imperiales que in libris reperiuntur prefatis sicut patet 2 q 6 c propter superfluam et in aliis capitulis multis sequentibus et alibi in multis locis nec quantum ad memoriam nec quantum ad intellectum sunt canoniste preferendi civilis iuris peritis
<s 208> quantum vero ad pure moralia que nulla possunt ratione mutari si universalia sunt nec in memoria nec in intellectu possunt canoniste naturali preditos ratione et in philosophia instructos morali et perfectos in scientia rationali excedere quoquo modo
<s 209> de illis vero que particularia sunt et tamen nequaquam dispensationem recipiunt canoniste maiorem possunt habere memoriam et etiam de intellectu eorum promptius iudicare licet ad alios profundius quia per priora principia licet tardius et cum maiori labore pertinet de intellectu discernere eorum
<s 210> illa autem que pure positiva sunt et ex causa poterunt variari canoniste magis memoriter retinere sed non habent profundius iudicare 
<s 211> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 212> istam secundam opinionem pro parte libenter attendo quia quantum ad illa que dicit de theologicis et legibus imperialibus ac pure moralibus universalibus videtur omnino rationabilis estimanda
<s 213> sed quantum ad moralia particularia et pure positiva que in libris solummodo canonistarum tradita sunt non apparet probabilitatem habere
<s 214> nullus enim non dico profundius sed nec aliquo modo potest iudicare de illis que non novit
<s 215> cum igitur talia ad notitiam tractatorum aliarum scientiarum nequaquam pertineant ad ipsos nullo modo pertinet iudicare de illis
<s 216> verumtamen vellem scire si pro illa assertione rationes alique apparentes valeant cogitari 
<s 217> magister assertionem prefatam nonnulli ratione et exemplo probare nituntur
<s 218> ratione sic scientia superior tradita in scientia inferiori subordinata sibi certius et profundius potest iudicare quam scientia inferior
<s 219> sed scientia canonistarum quantum ad multa moralia particularia et que valent variationem recipere est scientia inferior subordinata theologie et quantum ad multa talia subordinata est philosophie morali sicut particularia subordinantur universalibus
<s 220> ergo de talibus potest theologia et philosophia moralis certius quam canonistarum scientia iudicare 
<s 221> secundo sic 
<s 222> de illis agibilibus particularibus que variari possunt illa scientia certissime potest iudicare contra quam nihil valet in particulari ordinari vel statui et per quam si aliquid fuerit inique statutum debet omnimode reprobari 
<s 223> huiusmodi autem agibilium particularium et que mutari possunt in iure canonico repertorum noscitur esse tam theologia quam vera philosophia moralis
<s 224> ergo de illis vel theologia vel philosophia vera moralis habet certissime iudicare 
<s 225> maior evidentiam apertam videtur habere
<s 226> minor tali ratione probatur
<s 227> constitutio ecclesiastica non est maioris dignitatis aut firmitatis quam ecclesiastica consuetudo
<s 228> sed omnis consuetudo tam veritati scripture divine quam iuri naturali quod non solum in lege et in evangelio sed etiam in vera philosophia morali habetur cedit si ei videtur et inveniatur adversa et per consequens si aliqua consuetudo fuerit theologie vel vere philosophie morali contraria est omnimode reprobanda
<s 229> ergo si quecunque constitutio ecclesiastica alteri predictarum scientiarum probata fuerit adversari est dampnanda
<s 230> ex quo infertur quod de omnibus talibus habet theologia et philosophia vera moralis certissime iudicare  
<s 231> hec ratio confirmatur auctoritate sancti cypriani qui ut habetur dist 8 c consuetudo ait consuetudo que apud quosdam irrepserat impedire non debet quo minus veritas prevaleat et vincat
<s 232> nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est 
<s 233> ex qua auctoritate et aliis que in eadem distinctione ponuntur scilicet c veritate et c si consuetudinem et c qui contempta veritate et c frustra et c si solus colligitur quod omnis consuetudo contraria veritati ubicunque reperiatur sive in theologia sive in philosophia morali est penitus postponenda
<s 234> ex quo sequitur quod etiam omnis constitutio ecclesiastica si veritati fuerit inimica debet respui et dampnari
<s 235> hinc gratianus dist 8 para dignitate ait dignitate vero ius nature similiter prevalet consuetudini et constitutioni
<s 236> quecunque enim moribus accepta sunt vel scriptis comprehensa si naturali iuri fuerint adversa vana et irrita sunt censenda
<s 237> et dist 9 para 1 ait liquido ergo apparet quod consuetudo naturali iuri postponitur
<s 238> quod autem constitutio naturali iuri cedat multiplici auctoritate probatur
<s 239> et para ultimo ait cum in naturali iure nichil aliud precipiatur quam quod deus vult fieri nihilque vetetur quam quod deus prohibet fieri denique cum in canonica scriptura nichil aliud quam in divinis legibus inveniatur divine vero leges natura consistant patet quod quecunque divine voluntati seu canonice scripture contraria probantur eadem et iuri naturali inveniuntur adversa
<s 240> unde quecunque divine voluntati seu canonice scripture seu divinis legibus postponenda censentur eisdem naturale ius preferre oportet
<s 241> ex hiis patenter habetur ut apparet istis quod quecunque in iure canonico theologie vel iuri naturali quod non solum in theologia sed etiam in philosophia morali eo quod incepit ab exordio rationalis creature ut habetur dist 6 para his continentur invenirentur contraria per alteram scientiarum dictarum essent penitus reprobanda
<s 242> ergo utraque de talibus habet certissime iudicare et eo certius huiusmodi tractatores haberent de talibus iudicare quam canoniste quo principiis certioribus dignioribus prioribus et universalioribus uti noscuntur 
<s 243> secundo principaliter isti assertionem suam exemplo moliuntur ostendere referentes quod cum commentator librorum beati dionysii de multis capitulis a suis emulis qui papam et cardinales suis muneribus corrumperant accusatus cogeretur in consistorio respondere ipse tanquam purus philosophus et theologus omnino iuris ignarus a papa petiit advocatum
<s 244> cui papa respondit absit ut tibi qui inter omnes clericos mundi literatior reputaris hanc confusionem faciamus ut alius pro te loquatur
<s 245> pro te ipso loquaris
<s 246> qui cernens malitiam recepta copia obiectorum et acceptis ad deliberandum trium dierum indutiis quarto die respondit ad omnia obiecta legum civilium et iurium canonicorum quamplurium contra ipsum allegatorum in quibus adversarii suam intentionem insolubiliter ut putabant fundaverant per theologiam et rationem naturalem ita patenter pro se intellectum assignans quod iudicio omnium intelligentium cuncte leges et iura que contra ipsum fuerant allegata pro ipso liquido concludebant
<s 247> unde ut fertur cardinales sibi contrarii postmodum eius emulos arguentes dixerunt vos dixistis istum episcopum nescire leges et iura
<s 248> ipse scit principia radices et causas omnium legum et iurium
<s 249> ex quibus isti concludunt quod ille theologus qui et magnus philosophus multo certius clarius et profundius iudicavit de intellectu iurium quorum antea omnino nullam habuerat memoriam quam canoniste et rationis naturalis ignari qui tamen ab infantia in illis erant enutriti 
<s 250> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 251> nunc adverto quod assertiones que apparent prima facie false non sunt penitus contemnende
<s 252> assertionem enim pro qua fortiter allegasti in principio omnino irrationabilem reputabam nunc autem non videtur michi omni probabilitate carere
<s 253> unde ad rationem contra eam quam tetigi qualiter ipsius respondeant defensores enarra 
<s 254> magister rationem illam valde despiciunt dicentes quod est illorum qui naturam originem et ordinem scientiarum ignorant
<s 255> aiunt enim quod quemadmodum aliquis optime iudicat de mechanicis et aliis que tamen facere nescit sicut multi qui pingere scribere arma et naves ac alia artificialia fabricare ignorant melius quam ipsi artifices iudicare noscuntur ita scientie superioris tractatores causas et principia illorum que in scientiis inferioribus noscuntur et considerantur certius et clarius valent iudicare de illis si eis proponantur quam ille scientie inferiores
<s 256> unde et habentes perfectam notitiam scientie subalternantis que cognoscit principia scientie subalternate certius iudicant de conclusionibus scientie subalternate et etiam principiis quam habens tantummodo notitiam scientie subalternate
<s 257> item theologi et veri philosophi propositis illis que in iure tractantur canonico profundius et certius poterunt iudicare de illis quamvis cum maiori labore 
<s 258> discipulus video quod ratio mea concludit de scientia solummodo que non est alteri subalternata nec subordinata nam ut evidenter aspicio de scientia cui alia scientia superior precipit sicut est de frenefactiva respectu equestris et de illis que architectonice subiciuntur de quibus in libro ethicorum et in libro physicorum fit mentio et de scientia cuius principia in scientia superiori traduntur apparentiam non videtur habere
<s 259> et ideo de theologia et scientia canonistarum dinoscitur colore carere quia scientia canonistarum a theologia recipit sua principia teste innocentio tertio qui ut habetur extra de accusationibus c qualiter et quando asserit manifeste quod ex auctoritatibus novi et veteris testamenti processerunt postea canonice sanctiones discipulus 
<s 260> quamvis de istis possem querere multa quia tamen canoniste aliarum scientiarum terminos ignorantes eorum intellectum non caperent cupio autem ut in hoc opere quantum poteris sic terminos proprios aliarum scientiarum a theologia et scientia canonistarum evites quod omnia canoniste intelligant
<s 261> idcirco illa que dicta sunt de ista materia sufficiant nec curo quod ad rationes pro prima opinione respondeas quia michi valde debiles videntur et qualiter responderi potest ad eas per predicta satis apparet 
<s 262> magister considero quod si predictam materiam exquisitius indagares ad multas assertiones quas aliquando falsissimas reputasti posses faciliter inclinari
<s 263> unde si aliquid circa predicta adhuc animum tuum angit si placet tibi propone 
<s 264> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 265> si circa praedicta omnia que volvo in animo tibi proponerem et tu ad omnia responderes sicut incoepisti librum maximum faceremus
<s 266> ideo omissis illis ad aliam interrogationem memoratis annexam accedo
<s 267> sepe audivi quod assertio alicuius est catholica ipse tamen non est catholicus et nonnumquam assertio alicuius hereticalis ostenditur et tamen ipse inter hereticos minime computatur
<s 268> ex quo videtur quod ad alios poterit pertinere que assertio catholica et que heretica est iudicare et ad alios quis hereticus et quis catholicus est censendus discernere
<s 269> quamobrem interrogo an ad theologos vel canonistas spectet inter hereticos et orthodoxos discernere 
<s 270> magister aliqui canoniste sentire videntur quod ad ipsos principaliter spectat inter hereticos et catholicos iudicare
<s 271> pro qua opinione potest sic argui
<s 272> ad illos principalius spectat diiudicare hereticos et per consequens inter catholicos et hereticos iudicare qui de hereticis exquisitius et magis ex intentione considerant
<s 273> huiusmodi sunt canoniste
<s 274> unde et in libro decretalium specialis titulus satis prolixus de hereticis est insertus
<s 275> in decretis etiam de hereticis sepe diffuse tractatur
<s 276> in theologia autem de hereticis raro fit mentio
<s 277> unde et nomen heretici in uno loco solummodo biblie scilicet ad titum 3 invenitur
<s 278> quare ad canonistas principaliter pertinet hereticos secernere ab orthodoxis 
<s 279> sed alii opinionem predictam reputant omnino falsam dicentes quod ad theologos spectat principaliter quis reputari debeat catholicus quis hereticus iudicare sed canoniste habent ostendere qua poena postquam aliquis fuerit factus hereticus debet secundum canonica iura puniri quemadmodum iudex secularis licet nesciat aliquem convincere esse hereticum postquam tamen fuerit sibi tanquam hereticus ab ecclesia derelictus non ignorat qua poena secundum iura civilia sit plectendus
<s 280> iudex igitur ecclesiasticus si aliquis coram eo fuerit tanquam hereticus accusatus habet primo consulere theologos quomodo oportet talem convincere et postmodum per canones debet eum condigne poene subiicere
<s 281> quod autem theologi principaliter inter hereticos et orthodoxos discernere habent isti ostendunt dicentes quod nullus est habendus hereticus nisi quia heresi pertinaci animositate adheret
<s 282> sed ad theologos non solum que assertio est inter hereses numeranda sed etiam que adhesio pertinax debet estimari principaliter spectat discernere
<s 283> ergo etc 
<s 284> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 285> licet mihi videatur probabile quod ad theologos pertinet principaliter considerare que assertio catholica que heretica est censenda adhuc tamen ignoro an ad ipsos principaliter spectet quis pertinaciter quis non pertinaciter adheret pravitati heretice diffinire
<s 286> et ideo nescio an ad eos principaliter pertineat inter hereticos et orthodoxos distinguere quia error absque pertinacia errantem non reddit hereticum
<s 287> de hoc ergo velis disserere 
<s 288> magister de hoc quidam canoniste a theologis discordare videntur dicentes quod ad canonistas principaliter pertinet iudicare quis est pertinax reputandus ad quod ponendum rationibus infra scriptis videntur posse moveri quarum prima talis est
<s 289> nullus errans contra fidem catholicam est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem
<s 290> ad quos ergo spectat considerare quomodo errantes corripi debeant a prelatis ad illos spectat principaliter discernere quis est pertinax iudicandus
<s 291> sed canoniste principaliter tractant quomodo errantes corripi debeant a prelatis quia ipsorum est scire quando et quomodo prelati debeant contra errantes procedere quod ad theologos minime spectat
<s 292> canoniste enim non theologi de accusationibus denunciationibus inquisitionibus heretice pravitatis et etiam de accusationibus interrogationibus et examinationibus hereticorum et aliis que spectant ad iudiciarium ordinem circa errantes servandum cognoscunt
<s 293> ergo ad canonistas pertinet principaliter scire quis est pertinax et hereticus iudicandus 
<s 294> secunda ratio est hec
<s 295> pertinacia est quedam contumacia secundum quod gregorius innuit ut habetur dist 15 [b] 17 [/b] c non licuit et beatus augustinus ut legitur 14 q 3 c qui in ecclesia
<s 296> de contumacia autem principaliter tractant canoniste cum contumacia attendatur vel respectu non venientis vel respectu non restituentis vel respectu non respondentis vel respectu non exhibentis que omnia citationem presupponunt ad hoc quod quis contumax reputetur
<s 297> de citationibus autem et hiis que ad iudiciarium ordinem pertinere noscuntur non theologi sed canoniste considerant
<s 298> ergo principaliter ad ipsos spectat scire quis est pertinax hereticus iudicandus 
<s 299> tertia ratio est hec ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eumdem spectat eiusdem criminis cognitio quia crimen incognitum puniri non debet
<s 300> sed ad canonistas principaliter spectat quomodo pro pertinacia debeat quis puniri
<s 301> ergo ad eosdem spectat principaliter scire quis est pertinax iudicandus 
<s 302> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 303> narra assertionem contrariam cum motivis eiusdem 
<s 304> magister alii dicunt quod ad theologos spectat scire principaliter quis pertinax est habendus
<s 305> primum autem eorum est tale
<s 306> ad theologos principaliter pertinet tractare de illis criminibus que directe committuntur in deum quia cum theologia sit de deo sicut de principali subiecto ipsa habet considerare crimina que committuntur in ipsum
<s 307> pertinacia autem pravitatis heretice directe in deum committitur
<s 308> ergo ad theologos principaliter pertinet de pertinacia perscrutari 
<s 309> secundum motivum est tale
<s 310> eadem est scientia contrariorum nam idem est iudex sui et obliqui 
<s 311> fides autem et heretica pravitas sunt contraria
<s 312> ad theologos vero pertinet principaliter considerare de fide
<s 313> ergo ad eosdem spectat considerare de pravitate heretica et per consequens de pertinacia sine qua heretica pravitas minime reperitur 
<s 314> tertium motivum est hoc
<s 315> quando scientia superior et inferior considerant de eodem notitia illius principalius spectat ad scientiam superiorem quam inferiorem quia superior cognoscit per causas superiores et per priora principia 
<s 316> sed de pertinacia heresis considerat tam theologia quam scientia canonistarum ergo ad theologiam principalius spectat de pertinacia considerare
<s 317> maior est certa ut videtur
<s 318> minor ostenditur
<s 319> nam quod de pertinacia consideret scientia canonistarum est notum et ipsi concedunt
<s 320> quod vero theologia consideret de eadem patet aperte cum apostolus ad titum 3 doceat hereticum devitandum et in evangelio pertinaciam iudeorum nolentium credere christo ipsamet veritas reprehendat 
<s 321> discipulus in toto evangelio de pertinacia mentio non habetur
<s 322> quomodo ergo dicunt isti quod christus iudeorum pertinaciam in evangelio reprehendit 
<s 323> magister ad hoc respondent quod licet de hoc nomine pertinacia vel pertinax nulla in evangelio mentio fiat tamen de re significata sepe fecit christus sermonem 
<s 324> discipulus ubi 
<s 325> magister ioannis 15 ubi ait de iudeis si non venissem et locutus non fuissem eis peccatum non haberent
<s 326> nunc autem excusationem non habent de peccato suo ubi christus declarat iudeos fuisse in suis erroribus pertinaces quia sibi credere noluerunt
<s 327> unde subdit si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit peccatum non haberent
<s 328> nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum ubi eos pertinaces ostendit quia operibus credere noluerunt
<s 329> maliciam etiam pertinacie iudeorum indicat manifeste cum ut habetur matthei 11 exprobrat civitatibus que sibi credere renuerunt 
<s 330> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 331> quantum adhuc intelligo plus michi placet assertio ista secunda et ideo indica quomodo isti ad rationes contrarias respondere nituntur 
<s 332> magister ad primam respondent nonnulli dicentes quod licet in genere theologi principaliter debeant scire quis est pertinax iudicandus tamen aliquem modum specialem errantem de pertinacia convincendi magis ex intentione propter aliquas circumstantias considerant canoniste licet de tali modo si inter canonistas dubitatio et dissensio oriretur ad theologos applicando theologica et universalia ad particularia spectaret profundius et certius iudicare licet forte cum investigatione et deliberatione prolixa et magna
<s 333> unde dicunt quod multi sunt modi deveniendi in notitiam pertinacie alicuius errantis contra fidem quorum aliqui respiciunt ordinem iudiciarium puta si errans citatus ad iudicium venire recusat si veniens renuit respondere si subterfugere iudicium et examinationem malitiose molitur
<s 334> tales autem modos convincendi hereticos quantum ad circumstantias multas ordinem iudiciarium respicientes magis explicite tractant canoniste quam theologi
<s 335> in genere tamen et quantum ad multos alios modos convincendi de pertinacia magis spectat ad theologos de pertinacia pertractare 
<s 336> discipulus potest aliquis convinci de pertinacia extra iudicium 
<s 337> magister nemo convincitur auctoritate officii extra iudicium vel sine iudicis auctoritate aliquis tamen extra iudicium convincitur quantum ad hoc quod eius malitia per evidentiam rei ad notitiam pervenit aliorum in tantum ut liceat absque temeritate ipsum pertinacem hereticum reputare 
<s 338> discipulus dic ad formam rationis illius prime 
<s 339> magister ad formam dicitur quod cum accipitur quod nullus errans contra fidem est pertinax iudicandus nisi qui correctus a suo prelato suum defendit errorem hoc est manifeste falsum quia sunt alii modi extra omne iudicium deprehendendi in pertinacia errantem manifesta
<s 340> nam qui iuraret se in perpetuum aliquam heresim defensurum de qua in decretis et tota scientia canonistarum nulla fit mentio sed in theologia duntaxat theologi non canoniste talem deprehenderent in pertinacia manifesta 
<s 341> ad secundam rationem dicitur quod omnis contumacia est pertinacia sed non omnis pertinacia est contumacia stricte accepto vocabulo contumacie reputanda et ideo licet canoniste de contumacia principaliter considerent non sequitur quod de pertinacia principaliter perscrutentur quia sepe scientia superior de universalibus et inferior de particularibus tractat
<s 342> nec gregorius et augustinus dicunt quod omnis pertinacia est contumacia licet intelligant quod sepe heretici sint pro contumacia iudicialiter condemnandi 
<s 343> ad tertiam rationem dicunt quod ad quem spectat alicuius criminis punitio ad eundem spectat eiusdem criminis aliqualis cognitio saltem generalis et confusa vel accepta ab alio sed non oportet quod ad eum principaliter spectet eiusdem criminis perscrutatio scientialis vel subtilis cognitio et profunda
<s 344> ad iudicem namque secularem spectat ultima punitio heretici a suo errore resilire nolentis postquam fuerit seculari relictus iudicio et tamen ad secularem iudicem non spectat principaliter scire profunde quis est hereticus reputandus
<s 345> iudices etiam seculares falsarios monetarum et mechanicos contra artes suas falsa opera facientes condigna poena plectere debent et tamen monetarii et mechanici falsitatem monete et operum aliorum acutius quam iudices deprehendunt
<s 346> sic licet canoniste considerent quomodo pertinaces in errore contra fidem oportet iuste puniri theologi tamen multo certius errantes in pertinacia deprehendunt quemadmodum suspensores furum melius sciunt quam iudices quomodo debent suspendi latrones gravitatem tamen latrocinii minus cognoscunt 
<s 347> discipulus [com] chapter layout [/com] 
<s 348> dic breviter que sunt illa secundum istos assertores que habent canoniste de hereticis indagare 
<s 349> magister dicunt isti quod canoniste non solum habent discernere qua poena secundum iura canonica oporteat hereticos castigare sed qualiter sit contra hereticos iudicialiter procedendum quomodo formandi sunt libelli accusatorii et alii et quomodo producendi sunt testes et alia que ad iudiciarium ordinem spectant oportet eos cognoscere
<s 350> propter multas etiam hereses que in libris eorum reperiuntur dampnate possunt de multis discernere an sint heretici iudicandi licet de hoc valeant theologi profundius iudicare
<s 351> licet enim in biblia de hereticis sub isto nomine raro mentio habeatur sancti tamen biblie tractatores de hereticis sepe per principia in scriptura sacra tradita quomodo sit aliquis hereticus cognoscendus magnos tractatus efficiunt de quibus in libris canonistarum plurima inseruntur
<s 352> preter que et determinationes ecclesie in scriptura sacra fundatas fere omnia alia de hereticis in libris eorum inventa non quis sit hereticus habendus sed quomodo sit contra hereticos in iudicio procedendum et qua debeant poena feriri declarant quod in titulo de hereticis qui in libro decretalium est insertus patenter apparet
<s 353> predicta autem quia sunt positiva particularia et ex inventione pendent humana non sunt de consideratione theologorum qui principaliter talia non considerant
<s 354> per regulas tamen universales ad ipsos pertinet iudicare ubi deficeret prudentia canonistarum an leges ecclesiastice de hereticis certis modis plectendis et modo procedendi contra eosdem scripturis sint adverse divinis quia si leges huiusmodi contrariarent scripture divine non essent aliqualiter tollerande explicit liber primus 

