Incipit prologus in libros
dialogorum qui versantur inter magistrum et discipulum suum.
Incipit liber primus prime partis
c i dialogorum et ostendit quod diffinire in materia fidei per
modum auctoritatis pertinet ad summum pontificem sed si per
modum doctrine arguit quod spectat ad canonistas.
Capitulum ii quod in materia fidei
diffinire per modum doctrine spectat ad theologos per viii
raciones.
Capitulum iii respondetur ad
primam racionem primi capituli et ostenditur quod quia assercio
veritatis est eius approbacio et in canonica sciencia veritates
domini pertractantur ad ipsam pertinet approbacio et reprobacio
huiusmodi.
Capitulum iiii respondetur ad
secundam racionem quodque ecclesia summitur vi modis et quomodo
intelligitur dictum augustini evangelio non crederem et cetera.
Capitulum v respondetur ad terciam
racionem quodque summus pontifex cum consensu concilii debet
procedere ad diffinicionem fidei et theologie inniti quia
canoniste nec veritates fidei in libris suis contentas nequeunt
profunde considerare.
Capitulum vi allegatur quod ad
canonistas pertinet quia ad eos pertinet scire ordinem iudicii
sed econtra probatur exemplariter et deducendum ad notoriam
absurditatem quia sic sequeretur eos esse in omni arte
scientificos.
Capitulum vii allegatur quod ad
canonistas pertinet diffinire de veritatibus contentis in suis
libris duplici racione.
Capitulum viii declaratur in
quibus theologi profundius intelligunt aut canoniste
exemplificando quod est ius canonicum et distinguendo quedam
esse pure theologica aut pure naturalia alia pure positiva.
Capitulum viiii ostenditur duplici
racione quod quantum ad pure moralia contenta in iure canonice
cercius habet iudicare theologiam aut philosophiam quam
canonista purus.
Capitulum x quemadmodum sciencie
subalternantis theologi et philosophi verius iudicant de
contentis in sciencia canonica exemplificatur in frenefactiva et
militari ac in aliis artibus.
Capitulum xi utrum ad canonistas
vel theologos pertinet discernere qui sunt heretici vel theologi
et arguitur pro utraque parte.
Capitulum xii allegantur tres
cause quare pocius ad canonistam quam ad theologum spectat
cognoscere de pertinacia heresis.
Capitulum xiii probatur
tripliciter quod ad theologos pocius spectat cognoscere de
heresi.
Capitulum xiiii respondetur ad
raciones pro canonistis dicente quod simpliciter ad theologos
spectat sed quantum ad aliquas circumstancias ad canonistas
quodque non omnis contumacia dicitur pertinacia nec cognoscere
semper pertinet ad iudicem qui punit.
Capitulum xv declarat que sunt
illa que de hereticis pertinet cognoscere ad canonistas et
secundum literam de aliquibus non autem secundum profundum
intellectum.
.
Incipit liber 2us de assertionibus catholicis et hereticis.
Que sunt veritates theologice reputande et sic ab omnibus fidelibus tenenda et quod sit solum ille que ponuntur in canone bibile vel necessario eliciuntur probatur multiplici auctoritate et 3a ratione.
Capitulum ponitur 2a sententia de veritatibus catholicis que sint dicende et ponuntur vi gradus recitatndo solummodo.
Capitulum 3m ponitur 2a sententia de vi gradibus veritatum catholicarum [b] iiii auctoriatibus [/b] v rationibus.
Capitulum iiii allegatur quibus auctoritatibus preterquam scriptoribus biblie est credendum necessario et quo ad doctrinam sanctorum ponitur due conclusiones fundamentales declarantur et quare opera sanctorum approbata et hereitcorum reprobata dicuntur.
Capitulum v ponuntur v genera virtutum catholicarum quibus non licet christianis contrario dissentire.
Capitulum vi diffinitur quid sit hoc heresis et quomodo a scismate distinguitur.
Capitulum vii quod sufficit dicere secundum ieronimum heresim esse dogma perversum si per perversum intelligatur pernitiosum.
Capitulum viii arguitur contra diffinitionem heresis ex pluribus capitulis decreti.
Capitulum viiii declaratur quomodo heresis est ab antiquo dogma falsum et tamen dicitur novum.
Capitulum x arguitur contra diffinitionem heresis si dicatur ab electione quia etiam eligitur veritas catholice fidei.
Capitulum xim respondetur quia heresis dicitur ab electione doctrine contrarie distinctione ecclesie.
Capitulum xii utrum papa possit facere novum articulum fidei vel novam assertionem hereticalem et arguitur quod sic.
Capitulum xiii. Quod veritas catholica dicitur uno ex v modis nec acceptatio ecclesie facit veritatem catholicam sed declarat quia veritates fidei non dependent ex hominum voluntate.
Capitulum xiiii respondetur ad rationes ostendendo quod sententia non facit hereticum sed declarat quodque diffinitio auctoritiva ecclesie operatur duos effectus supra sanctorum determinationem.
Capitulum xv. Quomodo intelligitur per papam facere novum articulum quodque multe veritates latent ecclesiam priusquam determinatio fiat.
Capitulum xvi utrum heresis habet sub se plures species et explicatur tres adduntur et alii duo ex sententia secunda.
Capitulum xvii explicantur iuxta secundam sententiam v modi heresum et errori et declaratur differentia inter heresim esse et sapere.
Capitulum xviii utrum omnis heresis sit dampnata per ecclesiam et quod sic allegatur c excommunicamus.
Capitulum xix quod heresis iam dampnata dicitur iiii modis et declaratur que dicitur dampnata explicite vel implicite.
Capitulum xx quod inquisitores possunt cognoscere solum de heresibus explicite condempnatis quia ad ipsos non spectat diffinire quid sit hereticum vel catholicum.
Capitulum xxi arguitur tripliciter quod non solum ad concilium vel summum pontificem spectat errores dampnare.
Capitulum xxii utrum parisius fuerunt alioquomodo veritates dampnate et secundum hoc cogitandum de excommunicatione.
Capitulum xxiii resolvitur de excommunicatione quod oportet presciri an sint prime assertores dampnate.
Capitulum xxiiii respondetur ad secundam instantiam de archiepiscopis quod pro potestatis defectu temere dampnaverunt.
Capitulum xxv multiplex opinio circa doctrinam pet. Io. Quam dampnavit ordo minorum.
Capitulum xxvi quod per inferiores summos pontifices possunt interdici assertiones sed non condempnari.
Capitulum xxvii quod triplici fundamento debent initi concilium et summus pontifex circa diffiniones fidei et ponitur opinio quod papa sit indampnabilis nec tenetur credere concilio generali vel quibuslibet aliis.
Capitulum xxviii ponuntur due sententie an in diffinitionibus fidei requiratur verbum approbationis vel reprobationis.
Capitulum xxviiii an papa teneatur vacare circa reprobationem vel approbationem opinionum contrariarum in theologia fundantium se in sacra scriptura et ponuntur due sententie.
Capitulum xxx quod summi pontifices excusantur et si non intenunt ad determinandum super opinionibus contrariis theologie.
Capitulum xxxi utrum summus pontifex in dampnatione errorum aut diffinitione veritatum teneatur sequi consilio iurisperitorum ponuntur due sententie.
Capitulum xxxi utrum summus pontifex in dampnatione errorum aut diffinitione veritatum teneatur sequi consilio iurisperitorum ponuntur due sententie.
Capitulum xxxii probatur tripliciter papam absque [q] miraculo [/q] vel revelatione non teneri credere [b] consilio [/b] vel aliis circa diffinitionem fidei nisi ipse primo intelligat sic verum esse.
Capitulum xxxiii utrum liceat papa alias errores quam hereses condempnare et distinguitur error tripliciter.
Capitulum xxxiiii utrum liceat huiusmodi errores inferioribus condempnare et ponitur due sententia.
Explicit liber secundus prime partis dyalogorum qui sunt assertiones catholice et que heretice declarans et cetera.
Incipit liber 3us prime partis dyalogorum per qui sunt catholici et qui heretici pertractans.
C i quis est catholicus reputandus
et quid est credere implicite.
C ii quod hereticus dicitur
quinque modis.
C iii quid est hereticus ponitur
diffinicio magistralis.
C iv arguitur contra diffinicionem
heretici et dicunt quod esse foris ecclesiam est tripliciter.
C v heretici manifesti dicuntur
uni ex sex modis [m]et arguitur multipliciter quod pertinacia
non est de racione heretici[/m].
Capitulum vi in errante
requiruntur quatuor ut non reputatur hereticus. Et quis proprie
dicitur pertinax vel incorrigibilis.
Capitulum vii probatur ex
auctoritate augustini quod nullus errans dicitur hereticus nisi
qui pertinaciter adheret errori.
Capitulum viii inducuntur quatuor
raciones probantes quod nullus est habendus hereticus nisi
pertinax.
Capitulum viiii declarantur sex
illa superius posita que faciunt hominem manifestum hereticum.
Et distinguitur quod predicare contra fidem est tripliciter qua
[q] distinccione [/q] similiter de profitentibus et
defendentibus etc.
Capitulum x intellectus illius
descripcionis hereticus est qui alicuius temporalis commodi.
Explicit tertius liber.
Incipit liber quartus prime partis dialogorum docens qualiter debeat de pertinacia pravitatis heretice quis convinci.
Descriptio de pertinace qudque pertinacia opponitur perseverantie virtuti.
Capitulum 2m duplex pertinacia mentalis et alius quodque pertinaciter errare mente contingit tripliciter et quomodo intelligitur quod quis est nescienter aut scienter pertinax vel hereticus.
Capitulum 3m. Quod nescienter hereticus potest quis esse tripliciter.
Capitulum 4m quod fides implicita aliquando est vera aliquando falsa quodque non sufficit credere fidem catholicam esse veram.
Capitulum 5m. Tractatur quomodo quis possit de pertinacia exteriora convinci et ponuntur xx modi primus [q] quomodo [/q] quis dicit fidem christianam non veram.
Capitulum vi. Secundus modus pertinacie si quis dicit aliquem partem novi aut veteris testamenti non veram aut non recipienda a catholicis.
Capitulum vii dubitatur quod sicut
impenitens ita incorrigibilis dicitur qui habet propositum
numquam se corrigi.
Capitulum viii tercius modus
pertinacie si quis dicit ecclesiam universalem errare aut
aliquando errasse.
Capitulum viiii an aliquando erret
universalis ecclesia arguitur pro et contra et quodque divulgata
est causa quare tenetur quis explicite credere conclusionem et
non antecedens.
Capitulum x quod non tenetur quis
credere maiorem partem christianorum non errare quia fides
potest in paucis conservari.
Capitulum xi quartus modus
pertinacie si negat quis assercionem que ab omnibus in
christiana religione reputatur catholica probatur tripliciter.
Capitulum xii quod non licet
christiano negare veritatem fides que communiter divulgata est
in christiana religione eciam si dicat se paratum credere
quomodo eidem ostendetur in sacra scriptura contineri.
Capitulum xiii quintus modus
pertinacie si quis negat veritatem quam scit in scriptura
contineri aut ipse docuit vel asseruit publice vel occulte.
Capitulum xiiii sextus modus cum
quis scienter negat doctrinam sanctorum sed in hoc oportet
attendere ad dicta secundi libri c iiii.
Capitulum xv septimus cum quis
correctus legitime non revocat suam heresim et dicitur legitima
correccio quando iudicio intelligencium asseritur factam eidem
fuisse sufficientem instruccionem.
Capitulum xvi utrum ad solam
admonicionem prelati tenetur quis errorem suum revocare et
probatur quod requiritur ostendi aperte errorem per doctores.
Capitulum xvii continuatur
probacio dicti superioris per quatuor raciones.
Capitulum xviii respondetur ad
questionem distinguendo de heresi explicite condempnata vel
implicite quia in prima sufficit ostendi errorem a prelato
inferiori.
Capitulum xix probatur superius
dictum per quatuor raciones.
Capitulum xx arguitur quod non
omnis tenens heresim dampnatam explicite est statim hereticus
reputandus quia et sancti doctores dixerunt aliquando contra
sacram scripturam.
Capitulum xxi respondetur ad
raciones capitulo viiii et dicitur quod non omnes tenentes
hereses dampnatas explicite sunt reputandi heretici nisi teneant
pertinaciter et teneantur contrarias veritates credere
explicite.
Capitulum xxii tenens hersim
dampnatam habentem ambiguum sensum non est hereticus nisi
teneatur scire sensum hereticum quia et contradictorie
asserciones in eisdem terminis reperiuntur per ecclesiam
condempnate.
Capitulum xxiii quod sicut coram
ordinariis ita nec coram papa tenetur quis revocare errorem nisi
aperte ostenso quod repugnat catholice veritati et in hoc
quomodo intelligitur esse aperte ostensum statur iudicio
sapientum.
Capitulum xxiiii quod correctus a
socio legitime hoc est patenter et ostenso errorem suum
repugnare catholice veritati tenetur statim dimittere et
explicatur differencia in correccione a papa vel ordinario vel
socio item circa heresim.
Capitulum xv unius modus
pertinacie si quis alios artare molitur preceptis aut
minacionibus promissionibus iuramentis vel aliis ad tenendum vel
defendendum errorem secundum et probatur [q] tercii [/q] [com]
illegible [/com].
Capitulum xxvi nonus modus si
cogit veritatem catholicam abiurare vel negare.
Capitulum xxvii decimus si quis
abiurat catholicam veritatem et iurat quamcumque assercionem
hereticam se in perpetuum servaturum nec excusat ignorancia vel
metus.
Capitulum xxvii ximus modus
pertinencie si errans contra fidem persequitur vel molestat
veritatem catholicam defendentes et probatur quod nec est
petendum quod huiusmodi faciant miracula.
Capitulum xxix si errans contra
fidem recusat se subicere iudicio illorum quorum interest et sic
papa impediens generale concilium pertinax et hereticus est
censendus.
Capitulum xxx xiiimus
si errans contra fidem de veritate renuit dampnabiliter
informari et ponitur circa hoc distinccio si verum sit vel non
scandalum.
Capitulum xxxi explicatur modi
pertinacie 14us 15us etc.
Capitulum xxxii 17us modus
pertinacie si papa errorem contra fidem defendit sollempniter et
a christianis asserit tenendum tamquam catholicum.
Capitulum xxxiii 18us
cum quis erronee diffinicioni pape assentit consulendum et
cetera 19us cum inferior summo pontifici
sentencialiter diffinit assercionem hereticam esse tenendam.
Capitulum xxxiiii vicesimus modus
pertinacie si potestatem habens pravitati heretice non resistit.
.
Incipit liber quintus prime partis
dialogorum docens qui possunt pravitate heretica maculari.
Cap iii. Probatur per xv raciones
papam infici posse heretica pravitate.
Cap iiii inducuntur viii raciones
quod papa non possit hereticari vel errare in fide.
Capitulum v respondetur ad
raciones precedentis capituli tenendo quod papa errare in fide
et potest hereticus esse.
Cap vi utrum collegium cardinalium
possit hereticari et allegatur quod non per x raciones. Quod
collegium cardinalium possit pravitate heretica maculari
probatur per xii raciones.
Cap vii quod collegium cardinalium
possit pravitate heretica maculari probatur per xii raciones.
Capitulum viii respondetur ad
raciones probantes collegium cardinalium non posse hereticari.
Capitulum viiii respondetur ad
raciones quod cardinalium collegium potest errare in fide
pertinaciter.
Capitulum xm utrum
papa cum cardinalibus possint simul esse heretici et arguitur
utrumque et affirmative probatur per quattuor raciones.
Capitulum xim an
ecclesia romana valeat infici heretica pravitate et distinguitur
contra.
Capitulum xii quod tota
congregacio fidelium dicatur ecclesia romana [d] propter [/d]
[b] probatur [/b] summarie.
Capitulum xiii quod romana
ecclesia distincta a multitudine fidelium sicut pars a toto non
possit errare circa fidem probatur viii racionibus item
auctoritatibus decretorum.
Capitulum xiiii utrum romana
ecclesia habuit principatum super alias ecclesias a deo vel a
homine ponuntur vi asserciones.
Capitulum xv quod beatus petrus ex
ordinacione christi non habuit principatum super alios apostolos
probatur multiplicter et respondetur ad obiecciones.
Capitulum xvi quod petrus habuit
principatum super alios probatur vr.
Cap xvii probatur secunda tercia
et quarta asserciones [q] posita [/q] in c viiii.
Cap xviii utrum romana ecclesia
ante tempora constantini habuit primatum respondetur
tripliciter.
Cap xix quod romana ecclesia dum
caput corporis fidelium possit contra fidem errare probatur ad
contraria quedam respondent.
Cap xx adduntur raciones usque iii
x quod romana ecclesia potest contra fidem errare.
Cap xxi respondetur ad viii
raciones et auctoritates xiii c quod ecclesia romana potest
contra fidem errare.
Cap xxii utrum possit herticari
generale concilium arguitur quod sic per v raciones et a
sufficienti dicione.
Cap xxiii probatur quattuor
exemplis generale concilium posse errare contra fidem.
Cap xxiv non posse contra fidem
errare generale concilium probatur viii racionibus.
Cap xxv respondetur ad viii
proximas responsiones et similiter quilibet suo episcopo in hiis
que certitudinaliter sunt de fide quamdiu papa.
Cap xxvi utrum totus clerus possit
infici heretica pravitate arguitur quod sic per x raciones.
Cap xxvii quod tota multitudo
clericorum non possit a fide errare inducuntur raciones viii.
Cap xxviii respondetur ad inductas
proxime raciones et distinguitur ecclesia multipliciter.
Cap xxix probatur quod tota
multitudo virorum tam ecclesiasticorum quam laicorum potest
errare.
Cap xxx quod non possit contra
fidem errare tota multitudo virorum ostenditur.
Cap xxxi respondetur ad raciones
duas proxime dictas.
Cap xxxii probatur vel apparenter
quod tota multitudo christianorum possit fedari heretica
pravitate.
Return to Table of Contents